Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Prima ergo nobis est gulae calcanda concupiscentia et eo usque extenuanda. mens non solum ieiuniis, uerum etiam uigiliis, lectione quoque et crebra conpunctione cordis, in quibus se forsitan uel inlusam uel uictam reminiscitur, ingemescens nunc horrore uitiorum, nunc desiderio perfectionis et integritatis accensa, donec eiusmodi curis ac meditationibus occupata [*]( 12] H Pet. 2,19. 13J Ioh. 8, 34. ) [*]( 1 et om. H 3 frequentem GL 7 conceditur decertandi AHTlv in- tellexerimu GH intellexemusri T 11 non distinguit H oportet... libertatem cuan. in C primo L 12 enim om. A 16 olimpiacis H uictorum L 18 motos H1 19 est om. L1 saturantem H saturatum T 20 interiores LI adtentari L 21 eum dignum eet A leuiori H1L 22 XIII H primum A ergo] enim H: om. AT calcanda gulae HT 23 eitenunnda G1H 24 lectionem L1 cordis conpunctione Å et crebra conpunctione lectione quoque cordis H 25 ai X1 foraitam A conuictam reminiscatur H ingemiscens G2HL2 26 onere A horrorem L integritate H )

92
pariter ac possessa ipsius cibi refectionem non tam iucunditati concessam quam oneris uice sibi inpositam recognoscat, magisque\team necessariam\tcorpori quam desiderabilem animae sentiat\tadtributam.

quo\tstudio mentis et iugi conpunctione detenti\tlasciuiam carnis,\tquae fotu escarum uehementius in ?,\t et aculeos eius noxios retundemus, atque ita fornacem corporis nostri, quae rege Babylonio occasiones peccatorum et uitia nobis iugiter subministrante succenditur, quibus naph? et picis uice acrius exuramur, ubertate lacrimarum et fletu cordis poterimus extinguere, donec dei gratia, spiritu roris sui in cordibus nostris insibilante, aestus carnalis concupiscentiae penitus ualeant consopiri.