Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

His igitur institutis eos quos initiant uelut elementis quibusdam ac syllabis inbuere ad perfectionem atque informare festinant, per haec ad liquidum discernentes, utrum ficta et imaginaria an uera sint humilitate fundati, ad quod ut facile ualeant peruenire, consequenter instituuntur nullas penitus cogitationes prurientes in corde perniciosa confusione celare, sed confestim ut exortae fuerint eas suo patefacere seniori, nec super earum iudicio quicquam suae discretioni committere, sed illud credere malum esse uel bonum, quod discusserit ac pronuntiauerit senioris examen. itaque fit ut in nullo circumuenire iuueuem callidus inimicus uelut inexpertum ignarumque praeualeat, nec ulla fraude decipere quem peruidet non sua sed senioris discretione muniri, et suggestiones suas uel ignita iacula, quaecumque in cor eius iniecerit, ut seniorem celet non posse suaderi. alias quippe subtilissimus diabolus inludere uel deicere iuniorem non poterit, nisi cum eum seu per adrogantiam sine per uerecundiam ad cogitationum suarum uelamen inlexerit. generale namque et euidens indicium diabolicae cogitationis esse pronuntiant, si eam seniori confundamur aperire.