Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Cuius haec erit sollicitudo et eruditio principalis, per quam iunior introductus scandere consequenter etiam culmina perfectionis summa praeualeat, ut doceat eum primitus suas uincere uoluntates: quem studiose in his ac diligenter exercens haec illi semper imperare de industria procurabit, quae senserit animo eius esse contraria. multis siquidem experimentis edocti tradunt monachum et maxime iuniores ne uoluptatem quidem concupiscentiae suae refrenare posse, nisi prius mortificare per oboedientiam suas didicerint uoluntates. ideoque pronuntiant. nullatenus praeualere uel iram uel tristitiam uel spiritum fornicationis extinguere, sed nec humilitatem cordis [*]( 17] cf. Ex. 18, 25.ł ) [*]( I uocti H defugiat H1 deffugiat L: cf. cap. 31 2 confussione H1 3 depowita H1L1 pillatur LI A VI II et in hac H quam Hv 5 cumprobatus H uestimentis Hv 7 commiscere L rieputatus H kaut GIP aut L1 8 nestipulo Gx monasterio G1 monasteri L1 10 humilitatis HL: cf. Coni. XVIII, 1, 4. XX, 2,1 11 que(ae)rella GIH1: querela G2H2L 13 exercitione II 15 decim H 16 ft GH: ac L 18 VII H 19 scandere GH: ascendere Lv 20 profectionis G 21 uolumptates L1 hiis LI 24 edocati H1 uolumptatem LI 21i oboodiendiam G1 dftdicerint Hl uolumptates L] )

53
ueram nec curti fratribus unitatem perpetuam nec firmam diuturnamque posse retinere concordiam, sed ue in coenobio quidem diutius permanere cum, qui prius uoluntates suas non didicerit superare.

His igitur institutis eos quos initiant uelut elementis quibusdam ac syllabis inbuere ad perfectionem atque informare festinant, per haec ad liquidum discernentes, utrum ficta et imaginaria an uera sint humilitate fundati, ad quod ut facile ualeant peruenire, consequenter instituuntur nullas penitus cogitationes prurientes in corde perniciosa confusione celare, sed confestim ut exortae fuerint eas suo patefacere seniori, nec super earum iudicio quicquam suae discretioni committere, sed illud credere malum esse uel bonum, quod discusserit ac pronuntiauerit senioris examen. itaque fit ut in nullo circumuenire iuueuem callidus inimicus uelut inexpertum ignarumque praeualeat, nec ulla fraude decipere quem peruidet non sua sed senioris discretione muniri, et suggestiones suas uel ignita iacula, quaecumque in cor eius iniecerit, ut seniorem celet non posse suaderi. alias quippe subtilissimus diabolus inludere uel deicere iuniorem non poterit, nisi cum eum seu per adrogantiam sine per uerecundiam ad cogitationum suarum uelamen inlexerit. generale namque et euidens indicium diabolicae cogitationis esse pronuntiant, si eam seniori confundamur aperire.

Post haec tanta obseruantia oboedientiae regula custoditur, ut iuniores absque praepositi sui scientia uel permissu non solum non audeant cellam progredi, sed ne ipsi quidem communi ac naturali necessitati satisfacere sua auctoritate praesumant. sicque uniuersa conplere, quaecumque fuerint ab eo praecepta, tamquam si ex deo sint caelitus edita, sine ulla [*]( i 2 coeuubio Hl 3 diutuinus H uolumptates L1 4 dedicerit H1 5 VIII H elimentis Glllx G sillabis H imformare L 10 perni- tiosa LS confussione H1 12 discretione L1 13 discreuerit H 1G pennidit H1 praenidet L2v 17 discretionem (?\' dccretione ex decretioui H Suggessiones V uelut, Sc 18 corde H Neniori L2 19 suadere H diabulns H1L1 20 deieeere G1 decipere 11 22 intellexerit G1 intellexerit H generalcm L\' 24 Viri! H 25 praepossiti L1 permisso G praemissu Hx 26 nee H1 27 necessitate H1 )

54
discussione festinant, ut nonnumquam etiam inpossibilia sibi-! met imperata ea fide ac deuotione suscipiant, ut tota, uirtute ac sine ulla. cordis haesitatione perficere ea et consummare nitantur et ne inpossibilitatem quidem praecepti pro senioris reuerentia metiantur. de quorum oboedientia speciatim nunc dicere praetermitto: exemplis enim ipsis eam paulo post tradere suo loco disponimus, si dominus nobis orationibus uestris dederit commeatum. nunc instituta cetera persequamur, praetermittentes illa contexere, quae in hac regione uel tradi monasteriis uel ab ipsis nequeunt custodiri, sicut in praefatiuncula nostra facturos nos esse promisimus, quod scilicet nec laneis indumentis utantur, sed lineis tantum et ne ipsis quidem duplicibus: quibus uicaria praepositus unusquisque suae decaniae subministrat, cum illa quibus uestiti sunt sorduisse conspexerit.