Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

uerum et quartum hoc prae omnibus excole, quod haec quae supra diximus tria ornet atque commendet, id est ut stultum te secundum apostoli praeceptum facias in hoc mundo, ut sis sapiens, nihil scilicet discernens, nihil diiudicans ex his quae tibi fuerint imperata, sed cum omni simplicitate ac fide oboedientiam semper exhibeas, illud tantummodo sanctum, illud utile, illud sapiens esse iudicans, quidquid tibi uel lex dei uel senioris examen indixerit. tali etenim institutione fundatus sub hac disciplina poteris durare perpetuo et de coenobio nullis temptationibus inimici, nullis factionibus deuolueris.