Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Crux nostra timor domini est. sicut ergo crucifixus quis iam non pro animi sui motu membra sua quoquam mouendi uel conuertendi habet potestatem, ita et nos uoluntates nostras ac desideria non secundum id, quod nobis suaue est ac delectat ad praesens, sed secundum legem domini quo nos illa constrinxerit adplicare debemus. et sicut is qui patibulo crucis adfigitur non iam praesentia contemplatur nec de suis adfectionibus cogitat, non pro crastino die sollicitudine curaque [*]( 9] cf. Gftl. 6, 14. 11] cf. Gal. 2, 20. 14] cf. Pu. 118,120. 13] Matth. 10, 38. ) [*]( 1 rerum LI 2 distitutor G1H1 3 existeres H 4 coguoscere G 6 non distmguit H ac] et H 8 ac] et L eius om. H 10 conditiones GWLT hac huius HT 11 quia] in qua L 12 pro te est L 14 in hacęc luce H 15 uoluptat.es H 18 dicentes H1 20 homo potest L 22 non disttn- guii H 24 uoluptates H1 26 dUectat H1 27 constrincxit H his qui in H 29 affectibus H )

73
distenditur, nulla possidendi concupiscentia permouetur, nulla superbia, nulla contentione, nulla aemulatione succenditur, non de praesentibus dolet iniuriis, non praeteritarum iam recordatur seque, cum adhuc spiret in corpore, cunctis elementis credit esse defunctum, illuc praemittens sui cordis intuitum, quo se non dubitat ilico transiturum, ita nos quoque timore domini crucifixos oportet his omnibus, id est non solum carnalibus uitiis, uerum etiam ipsis elementis mortuos esse, illic habentes oculos animae nostrae defixos, quo nos sperare debemus momentis singulis migraturos. hoc enim modo mortificatas poterimus uniuersas concupiscentias et affectus habere carnales.