Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Non tacebimus etiam nobis cognitum fratrem secundum saeculi huius ordinem summae familiae: nam patre comite ac ditissimo oriundus fuit, studiis quoque liberalibus non mediocriter institutus. qui relictis parentibus cum ad monasterium peruolasset, ad conprobandam mentis humilitatem uel fidei eius ardorem confestim ei a seniore praeceptum est, ut decem sportas, quas necesse non erat publice uenditari, ceruicibus suis onerans distrahendas per plateas circumferret, adiecta condicione, qua diutius in hoc officio retineretur, ut, si forte unus eas pariter coemere uoluisset, non cederet, [*](1 quodam L imfaDtem L 2 adaersum GI praecipit H1 pairem LI 3 tum GHL2: tunc L1v sibi G: hoc sibi Hr sibi hoc Lc 4 propriis ulnis H 5 boram H iacturus L* 6 ui G: nisi HLv 8 obiederent G1H1 proiectum namq. et H et oua. r 12 XXXII H 36L 18 statim in H cumprobata L reuelatam Gl 14 cum L 15 commemoratione LI 17 sibi c 19 XXXIII H 20 sch G 21 studissque L 22 iostitutis H 23 humilitatem mentis L 24 uel] ac L statim H seniori LI 25 X. G decim Lx puplice H1L 26 bonem H1 detrahendas H1 27 conditione G quo deuotius H rete- nr H1 28 non concederet H )

68
sed singillatim eas quaerentibus uenundaret. quod ille tota deuotione conpleuit et omni confusionis uerecundia pro nomine ac desiderio Christi calcata sportas umeris suis inponens pretio statuto distraxit ac pecuniam ad monasterium reportauit, nequaquam perterritus tam uilis et insueti officii nouitate nec considerans indignitatem rei nataliumque splendorem ac uenditionis iniuriam, dum illam Christi humilitatem, quae est uera nobilitas, per oboedientiae gratiam desiderat obtinere.