Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Aliis rursus aedificari cupientibus oboedientiae eius exemplo, uocans senior, curre, inquit, Iohannes, saxum illud huc aduolue quantocius. qui confestim saxum inmane, quod multae hominum turbae mouere non possent, adplicita nunc ceruice nunc toto corpore, tanto nisu atque conatu prouoluere contendebat, ut sudore omnium membrorum suorum non solum totum infunderet uestimentum, sed etiam saxum ipsum suis ceruicibus umectaret, in hoc quoque parum metiens inpossibilitatem praecepti uel facti pro reuerentia senis et obsequii simplicitate sincera, qua credebat. senem tota fide nihil posse in cassum ac sine ratione praecipere.
Huc usque abbatis Iohannis pauca de multis dixisse sufficiat. nunc abbatis Patermuti factum dignum memoria conprehendam. hic namque abrenuntiare desiderans huic mundo tamdiu pro foribus monasterii excubans perdurauit, donec [*]( -1 enitisceret G1L1 glatia LI suae Gc: om. HLr 2 flaglarot G1 flagraret H2LS fraglaret G2H2 5 ait ei et H herimo L1 6 ussibus H\' pinguedinis G*L*: pinguidiuis G\'HL\' 7 proiece** (re eras.) H 8 proferens om. H 11 squalentes LI 12 deficultates H1 defflcultates L1 subpeditaret H1: supped. rell. 13 reparique L possit HIL 14 XXX H rursus G: rursum HLv 15 uocans GL: uocans eum Hv iohantiis Hx 16 quantotius GHL1 17 adplicita G: adplicata Hx applicata H2L 18 adque L* 20 set LI 21 humectaret G2H2L2 inposib. L 25 XXXI H 26 patermuti G: patermoti H ptfmutii L 28 prae H)
quod nt plenins probaretur, utrum uideHoet plus faceret affectionem sanguinis ac suorum uiscerum caritatem, an oboedientiam et mortificationem Christi, quam renuntians quisque pro eius debet amore praeferre, de industria neglegebatur paruulus, pannis potius quam uestimentis indutus, sordibus quoque ita obsitus ac foedatus, ut offendere potius quam delectare paternos oculos posset, quotiens ab eo fuisset aspectus, sed etiam colaphis atque alapis expositus diuersorum, quas plerumque sub obtutibus suis innocenti paruulo etiam gratis cernebat infligi, ita ut numquam genas eius nisi lacrimarum sordentibus uestigiis uideret infectas.
cumque tauter infans sub oculis eius per dies singulos ageretur, pro amore nihilominus Christi et oboedientiae uirtute rigida semper atque inmobilia patris uiscera permanserunt. non enim reputabat iam suum filium, quem secum pariter obtulerat Christo, nec curabat de praesentibus eius iniuriis, sed potius exultabat, quod eas nequaquam infructuose tolerari cernebat, parum cogitans de lacrimis eius, sed de propria humilitate ac perfectione sollicitus. quam districtionem mentis illius atque inmobilem rigorem peruidens coenobii senior, ad conprobandam penitus animi eius [*](1 perseuerentia L1 omnium L 2 ut om. H 3 elioerit H1 eli- • a ouit L 5 uissione H1 6 abicerat H abdioaret L 7 saltem H2 superesset L1 8 diuitem se iam OH: se iam diuitem Lv sciebant LI 10 plurii Н2r affectiooe Lc caritate an oboedientia et mortificatione L2c 12 ferre LI 15 possit L1 16 colafis G colopbis H1 17 optutibus 01 18 infligi 0 et \'omnia ms.\' Cuyckii: imferri L inferri Hr 19 surdentibus H1 imfectas L 21 regida LI 22 enim recordabatur neo reputabat iam (iam s. I. m. 2) filium suum L 24 has H 25 tollerari G1H1 28 et ad GS1 anime H1)