Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

quod praeceptum uene- ratione solita sine ulla inpossibilitatis consideratione suscipiens adulescens ita cotidianis diebus expleuit, ut aquam per duo ferme milia indesinenter adportans nullatenus lignum rigare cessaret, ut quem per totum anni spatium non infirmitas corporis,\t non festiuitatis sollemnitas, non occupatio necessitatis ullius, quae illum etiam honeste excusaret ab exsecutione mandati, non denique hiemis asperitas intercedens ab obseruantia praecepti huius potuerit inpedire.

cumque eius hanc seduli- tatem tacitus senex latenter diebus singulis exploraret uideretque eum simplici cordis affectu mandatum suum uelut diuinitus emissum sine ulla permutatione uultus uel rationis discussione seruare, sinceram\thumilitatis\teius oboedientiam conprobans, pariter etiam miserans tam longum laborem, quem per totum anni spatium studio deuotionis inpenderat, ad aridum uirgultum accedens, o, inquit, Iohannes, misitne radices haec arbor an non? cumque ille se nescire dixisset, senex, uelut inquirens rei ueritatem et tamquam temptans utrum iam suis radicibus niteretur, euulsit coram ipso leui commotione uirgultum, sic-que proiciens illud praecepit ut deinceps rigare desineret.

Itaque cum huiuscemodi exercitiis eruditus cotidie iuuenis in hac parendi uirtute succresceret et humilitatis eius [*](1 occassio H1\t3\tpraecipit U1\tcottid. GIL2 inrigari H diutinis ex diuinis H diuturnis r 4 umoribus H1: humoribus rell. atque ex aqua in arborem G (ex in ras., in s. I. m. 2)\t5 diffussis H1 deffusis L1 6 sedentibus L1\t8 adulisceus Gx adolescens G2 cotidianis GlH: cot- tid. G2 continuatis L 9 fere H 10 cessarat H1 ut quem H: utque GXL2 atque G2LxSv imfirmitas L 12 excussaret HIL executione GL1 13 hyeinis Lx obseruantia GH: obseruatione Lv 14 potuerit G .- poterit L poterat HS 16 affectum Lx 17 emisum Lx 20 iupleuerat L 21 accidens Lx\tinquid HXLX\tiohannis missitne Hx 22 cumque GH: cum L 23\ttemtans Hx\t25 praecipit HXL desiuiret H1 26 XXVIIII H exercitis Lx cottid. G2L2 27 parendi (e ex a) perenni H)

65
enitesceret gratia atque oboedientiae suae suauis odor per monasteria uniuersa fragraret, quidam fratrum probationis, immo aedificationis obtentu uenientes ad senem cum subiectionem eius quam audierant mirarentur, uocans eum repente senex, ascende, ait, et sumens lenticulam olei (quae sola in heremo suis uel aduenientum usibus liquorem pinguedinis tenuissimum ministrabat) deorsum proice per fenestram. quam ille, cum ad superiora concitus peruolasset, per fenestram proferens comminuendam dimisit ad terram, parum cogitans uel retractans praecepti ineptiam, diurnam necessitatem, infirmitatem corporis, penuriam sumptuum, heremi squalentis angustias ac difficultates, in qua, etiam si pecunia subpeditaret, nihilominus perdita species inueniri repararique non posset.

Aliis rursus aedificari cupientibus oboedientiae eius exemplo, uocans senior, curre, inquit, Iohannes, saxum illud huc aduolue quantocius. qui confestim saxum inmane, quod multae hominum turbae mouere non possent, adplicita nunc ceruice nunc toto corpore, tanto nisu atque conatu prouoluere contendebat, ut sudore omnium membrorum suorum non solum totum infunderet uestimentum, sed etiam saxum ipsum suis ceruicibus umectaret, in hoc quoque parum metiens inpossibilitatem praecepti uel facti pro reuerentia senis et obsequii simplicitate sincera, qua credebat. senem tota fide nihil posse in cassum ac sine ratione praecipere.