Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

et ita secunda sabbati post matutinos hymnos aliis rursum succedentibus utensilia in quibus ministrauerunt ac uasa consignant: quae tanta sollicitudine curaque suscipientes custodiunt, ne quid ex eis inminuatur uel pereat, ut credant se etiam pro minimis quibusque uasibus tamquam pro sacrosanctis rationem non solum dispensatori praesenti, sed etiam domino reddituros, si forte aliquid ex eis neglegentia eorum fuerit inminutum. cuius disciplinae qui modus sit uel quanta fide et cautione seruetur, uno testimonio, quod exempli gratia ponam, poteritis agnoscere, sicut enim studemus satisfacere uestro feruori, quo plenam uniuersorum cognitionem desiderantes etiam ea quae optime nostis hoc libello uobis cupitis iterari, ita ueremur mensuram breuitatis excedere.