Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Illud autem, ut reficientibus fratribus sacrae Lectione ? in coenobiis recitentur, non de Aegyptiorum typo processisse sed de Cappadocum nouerimus. quos nulli dubium est nos tam spiritalis exercitationis causa, quam conpescendae super Suae otiosaeque confabulationis gratia et maxime contentionum? quae plerumque solent in conuiuiis generari, hoc statuere uoluisse, uidentes eas aliter apud se non posse cohiberi. apud Aegyptios enim uel maxime Tabennesiotas tantum silentium? ab omnibus exhibetur, ut, cum in unum tanta numerositas fratrum refectionis obtentu consederit, nullus ne muttire quidem audeat praeter eum, qui suae decaniae praeest, qui tameu? si quid mensae superinferri uel auferri necessarium esse peruiderit, sonitu potius quam uoce significat. tantaque uescentibus eis silentii huius disciplina seruatur, ut cucullis ultra [*]( 1 epistolam G2HL cuiuscumque Gr: cuiuspiam H cuiusquam L si GL: uel H 2 temptarit 0: temptauerit HL huic G2 4 indpferenter H\' indefferenter L1 reprehensibilibus L1 austinenter Gx ã conuitia L 7 aput Lx peculiares LI 8 filargiriw H (passim) fyhrgiriae L 10 fortiua LI cybi L 11 quam a plagtis L1 13 XV H refficientibus L1 fratribus I tribus L 14 aegiptiomm H1 p eo 15 capodo (primum o mut. in a) H cappo do co. (postremum o es u) L. nouimus H quod L 16 spiritales eiercitationes L1 concupiscendae H1 17 otiosaque L 18 conuiuis H1 studero L 19 aput bis L* cohy beri L 20 uel GH: et L tabenesiotas H tabennensiotas (o ante sa in ra*. L) G2L 22 reffectionis L1 muttilare HI 94 superimfem L 25 sonito H1 )

59
oculorum palpebras demissis, ne scilicet liber aspectus habeat copiam curiosius euagandi, nihil amplius intueantur quam mensam et adpositos in ea uel quos ex ea capiunt cibos, ita ut, quem admodum uel quantum reficiat alius, nullus inuicem notet.

Ante quam uel post quam legitimam communemque refectionem summa cautione seruatur, ne extra mensam quicquam cibi penitus ori suo quisquam indulgere praesumat, ut incedentibus per hortos et pomaria cam passim blandeque per arbores poma pendentia non solum obiciant se pectoribus transeuntium, uerum etiam strata per terram conculcanda pedibus offerant, atque ad colligendum parata facile ad consensum concupiscentiae inlicere ualeant intuentes et oportunitate uel copia quamuis districtos atque abstinentissimos ad sui desiderium prouocare, sacrilegum ducatur non modo quicquam ex his degustare, uerum etiam manu contingere absque eo, quod palam cunctis in commune reficientibus exhibetur et ad percipiendum oeconomi dispensatione per fratrum obsequia publice ministratur.

Ne quid sane de institutis coenobiorum praetermisisse uideamur, quemadmodum cotidiana fratribus etiam per alias regiones exhibeantur obsequia, commemorandum breuiter puto. per cunctam namque Mesopotamiam, Palaestinam et Cappadociam ac totum Orientem singulis ebdomadibus uicissim fratres ad haec officia sibi reddenda succedunt, ita ut secundum multitudinem coenobii ministrorum quoque numerus deputetur. quae explere tanta deuotione et humilitate deproperant, quanta nullus seruorum dirissimo domino ac praepotenti suum exhibet famulatum, ita ut ne istis quidem solis contenti obsequiis, quae canonico iure soluuntur, etiam nocte surgentes [*]( 1 dimissis GH 2 euagendi H1 3 oppositos H1 adpositus L1 rybos L 4 uel om. L 5 non distinguit H 6 reffcctiouem L\' soraetur Lt 7 cybi L 8 incidentibus W ortos H pumaria LI 9 obiciant se non aolum L peccittoribus H1 11 collpgpndum H1 13 abstinentessimos H1 14 sacrilegum Gr: sacrilegium HLc 15 tuanum L\' 16 commODe refficientibus L1 17 puplicae II1 18 XVI H praetermissae H1 praetermississe L 19 cottid. G1 pro LI 21 palestinum G H pelestinam L 22 capodociam H1 cappodociam L 23 ut ita H1 25 deproperent L 26 diriaimo LI durissimo H L2 28 nodi LI )

60
illos, quos specialiter haec manet cura, studio suo releuent et ea quae ab ipsis perficienda sunt furtim praeuenientes inplere contendant, has autem septimanas unusquisque suscipiens usque ad cenam diei dominici ministraturus obseruat.