Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

residua uero, quae apud nos indifferenter admissa a nobis quoque reprehensibilius sustinentur, id est aperta conuicia, manifesti contemptus, contradictiones tumidae, libera et effrenata processio, familiaritas apud feminas.,;, irae, irxae, simultates et iurgia, operis peculiaris praesumptio, filargyriae contagio, affectus atque possessio rerum. superfluarum quae a ceteris fratribus non habentur, extraordinaria ac furtiua cibi refectio et his similia non illa increpatione qua diximus spiritali, sed uel plagis emendantur uel expulsione expulsione.

Illud autem, ut reficientibus fratribus sacrae Lectione ? in coenobiis recitentur, non de Aegyptiorum typo processisse sed de Cappadocum nouerimus. quos nulli dubium est nos tam spiritalis exercitationis causa, quam conpescendae super Suae otiosaeque confabulationis gratia et maxime contentionum? quae plerumque solent in conuiuiis generari, hoc statuere uoluisse, uidentes eas aliter apud se non posse cohiberi. apud Aegyptios enim uel maxime Tabennesiotas tantum silentium? ab omnibus exhibetur, ut, cum in unum tanta numerositas fratrum refectionis obtentu consederit, nullus ne muttire quidem audeat praeter eum, qui suae decaniae praeest, qui tameu? si quid mensae superinferri uel auferri necessarium esse peruiderit, sonitu potius quam uoce significat. tantaque uescentibus eis silentii huius disciplina seruatur, ut cucullis ultra [*]( 1 epistolam G2HL cuiuscumque Gr: cuiuspiam H cuiusquam L si GL: uel H 2 temptarit 0: temptauerit HL huic G2 4 indpferenter H\' indefferenter L1 reprehensibilibus L1 austinenter Gx ã conuitia L 7 aput Lx peculiares LI 8 filargiriw H (passim) fyhrgiriae L 10 fortiua LI cybi L 11 quam a plagtis L1 13 XV H refficientibus L1 fratribus I tribus L 14 aegiptiomm H1 p eo 15 capodo (primum o mut. in a) H cappo do co. (postremum o es u) L. nouimus H quod L 16 spiritales eiercitationes L1 concupiscendae H1 17 otiosaque L 18 conuiuis H1 studero L 19 aput bis L* cohy beri L 20 uel GH: et L tabenesiotas H tabennensiotas (o ante sa in ra*. L) G2L 22 reffectionis L1 muttilare HI 94 superimfem L 25 sonito H1 )

59
oculorum palpebras demissis, ne scilicet liber aspectus habeat copiam curiosius euagandi, nihil amplius intueantur quam mensam et adpositos in ea uel quos ex ea capiunt cibos, ita ut, quem admodum uel quantum reficiat alius, nullus inuicem notet.

Ante quam uel post quam legitimam communemque refectionem summa cautione seruatur, ne extra mensam quicquam cibi penitus ori suo quisquam indulgere praesumat, ut incedentibus per hortos et pomaria cam passim blandeque per arbores poma pendentia non solum obiciant se pectoribus transeuntium, uerum etiam strata per terram conculcanda pedibus offerant, atque ad colligendum parata facile ad consensum concupiscentiae inlicere ualeant intuentes et oportunitate uel copia quamuis districtos atque abstinentissimos ad sui desiderium prouocare, sacrilegum ducatur non modo quicquam ex his degustare, uerum etiam manu contingere absque eo, quod palam cunctis in commune reficientibus exhibetur et ad percipiendum oeconomi dispensatione per fratrum obsequia publice ministratur.