Institutiones
Cassian, John
John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.
Illud quoque arduum atque sublime genus continentiae similiter praetermittentes, in qua summae reputantur deliciae, si herba sale condita, quam labsanion uocant, aqua diluta ad refectionem fratribus adponatur, aliaque conplura his similia, quae in hac prouincia nec aerum temperies nec qualitas nostrae fragilitatis admittit, illa tantummodo persequar, quae nulla carnis infirmitas, non situs loci poterit inpedire, si ea non fragilitas animae ac tepor mentis ademerit.
Itaque considentes intra cubilia sua et operi ac meditationi studium pariter inpendentes, cum sonitum pulsantis ostium ac diuersorum cellulas percutientis audierint ad orationem scilicet eos seu ad opus aliquod inuitantis, certatim e suis cubilibus unusquisque prorumpit, ita ut is, qui opus scriptoris exercet, quam repertus fuerit inchoasse litteram finire [*]( 10] §. 9. j ) [*](1 nonnunquaui G2 2 iupemta H2 5 mentiautur H1 7 uobis OM. H 8 commiatam Lx uaetera L prosequamur v 11 promissimus H2L 13 uicariae H 14 perspexerit L 15 X H 16 pretermittentes G: prae- termittons HLv cf, Ind. \'anacolutha\' diliciae GIIVLx 17 labBanion L1: lapsanium G labsanium L1 balsanum H delota G 18 cumplura H1 19 prouintia GL 20 prosequar H2v 21 imfirmitas L inpedire H*: impedirn rell. 22 animi II adimerit GIL 23 XI H consedentes HL1 meditatione H1 24 pariter om, H paritnr studium L pulsantes hostium Gl 26 cartamine tim H 28 reppertus L inchogasse H1 I )