Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

qui typus licet ex occasione uideatur inuentus et recenti memoria pro causa qua diximus statutus appareat, tamen illum numerum, quem designat beatus Dauid, quamquam spiritalem quoque habeat intellectum, secundum litteram manifestissime supplet: septies in die laudem dixi tibi, super indicia iustitiae tuae. hac enim adiecta sollemnitate septies sine dubio spiritales hos conuentus in die facientes septies in ea laudes domino dicere conprobamur. denique cum hic idem typus de Oriente procedens huc usque fuerit utilissime propagatus, in nonnullis nunc usque per Orientem antiquissimis monasteriis, quae nequaquam uetustissimas regulas patrum uiolari patiuntur, minime uidetur admissus. [*]( 21] Ps. 118, 164. ) [*]( 4 hiis Lx 6 oneroasior H1 honerosior L quorumdam H 7 haut GH2L1 8 quaerella G1H1: querela G2Н2L 9 et om. L consultatione L: consolatione G1H1 collatione G2H2 10 iam om. G 11 possit HL fessiis LI 12 relegionis G1L1 ad obseruantiam H 13 consurregerent LI 14 in om. G 15 confessiones LI sompno LI 16 modoramine LI 17 tipns H1 18 quam v 22 inditia L 28 connentos H1 24 laudem H idem hic H 25 tipus H1 origente L1 utilissime hnc usque fuerit L 27 patruum Hl (saepe) 28 uiolare H )

40