Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sciendum tamen hanc matutinam, quae nunc obseruatur in occiduis uel maxime regionibus, canonicam functionem nostro tempore in nostroque monasterio primitus institutam, ubi dominus noster Iesus Christus natus ex uirgine humanae infantiae suscipere incrementa dignatus nostram quoque adhuc in religione teneram et lactantem infantiam sua gratia confirmauit. usque ad illud enim tempus matutina hac sollemnitate, quae expletis nocturnis psalmis et orationibus post modicum temporis interuallum solet in Galliae monasteriis celebrari, cum cotidianis uigiliis pariter consummata reliquas horas refectioni corporum deputatas a maioribus nostris inuenimus.

uerum cum hac abutentes indulgentia neglegentiores quique indutias somni longius protelarent, quippe quos uel cellas [*]( 4] Ioh. 12, 32. 6] Ps. 62, 2. 7] 1. c. 7. 8] Ps. 118,147. L c. 148. 10] cf. Matth. 20, 1—6. ) [*]( 5 post ipsum ita L cap. 4 incipit illud om. H 9 ad dilacnlum (πρὸς t opQpov) HI: diluculQ G ad te diluculo (deluculo LI) H2Lv et Uulg. 10 ille otn. LI 12 cumduxisse H1 13 dein GL: deinde Hv 14 in om. H quam Lx lucernariis L1 15 V H non distinguit L 17 nostro quoque L1 20 relegione GILI suam LI post conflrmauit m G cap. 5 incipit 21 etenim L hocH 24 cottid. G2L2 uigilias Gl 25 post inuenimus in H cap. 6 incipit 26 haec Gl negligentiores quippe G1 27 sompnii Lx cellulas G )

39
progredi uel de suis stratis consurgere ante horam tertiam nulla conuentus ullius necessitas inuitaret, et cum operationis iactura tempore quoque diei, quo nonnullis oportebat officiis inhaerere, soporis nimietate torperent, in his praesertim diebus, quibus a uespertinis horis excubias usque ad aurorae uiciniam celebrantibus nascebatur onerosior lassitudo, quorundam illic fratrum feruentium spiritu, quibus hoc neglegentiae genus haud leuiter displiceret, ad seniores querella delata decretum est ab eis diutino tractatu et consultatione sollicita, ut usque ad ortum solis, quo iam sine offensione uel lectio parari uel opus manuum posset adsumi, fessis corporibus refectione concessa inuitati post haec religionis huius obseruantia cuncti pariter e suis stratis consurgerent, ac tribus psalmis et orationibus celebratis secundum modum, qui antiquitus in obseruatione tertiae uel sextae trinae confessionis exemplo statutus est, et somno deinceps finem et initium operationi aequali moderamine simul facerent.

qui typus licet ex occasione uideatur inuentus et recenti memoria pro causa qua diximus statutus appareat, tamen illum numerum, quem designat beatus Dauid, quamquam spiritalem quoque habeat intellectum, secundum litteram manifestissime supplet: septies in die laudem dixi tibi, super indicia iustitiae tuae. hac enim adiecta sollemnitate septies sine dubio spiritales hos conuentus in die facientes septies in ea laudes domino dicere conprobamur. denique cum hic idem typus de Oriente procedens huc usque fuerit utilissime propagatus, in nonnullis nunc usque per Orientem antiquissimis monasteriis, quae nequaquam uetustissimas regulas patrum uiolari patiuntur, minime uidetur admissus. [*]( 21] Ps. 118, 164. ) [*]( 4 hiis Lx 6 oneroasior H1 honerosior L quorumdam H 7 haut GH2L1 8 quaerella G1H1: querela G2Н2L 9 et om. L consultatione L: consolatione G1H1 collatione G2H2 10 iam om. G 11 possit HL fessiis LI 12 relegionis G1L1 ad obseruantiam H 13 consurregerent LI 14 in om. G 15 confessiones LI sompno LI 16 modoramine LI 17 tipns H1 18 quam v 22 inditia L 28 connentos H1 24 laudem H idem hic H 25 tipus H1 origente L1 utilissime hnc usque fuerit L 27 patruum Hl (saepe) 28 uiolare H )

40