Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

holocausta enim matutina et sacrificia uespertina cunctis diebus in templo, licet figuralibus hostiis, etiam ex eo probare possumus indesinenter oblata, quod a Dauid canitur: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: eleuatio manuum mearum sacrificium uespertinum. quo in loco de illo quoque uero sacrificio uespertino sacratius intellegi potest, quod uel uespere a domino saluatore cenantibus apostolis traditur, cum initiaret ecclesiae sacrosancta mysteria, uel quod ipse die postero sacrificium uespertinum in fine scilicet saeculorum eleuatione manuum suarum pro salute mundi totius [*]( 1] cf. Gen. 3, 24. 3] cf. Act. 10,3. 9] Act. 3, 1. 19] cf. Num. 28,4. 21] Ps. 140, 2. 24] cf. Matth. 26, 26 sqq. ) [*]( 1 rumfaea H rumphea L 2 paradiso GIR: paradyso G\'L\' paradisso L1 3 eademque G: cf. p, 35, 26 4 elemosynarum GL7: elemosÎn. H elimosyn. L1 5 deum L 9 iohannis H1 10 oram H 12 oras L rclegiosis GILI 13 obseruare Hx obportere Hl 14 SAltfm L7 16 consummemus H 17 quod H1 dicendum cst v 18 moysaica L3: mosaica GR\' moisaica H1 musaica L1 20 hostis H1L1 ei eo etiam H 25 cęnantibus G 27 finè L saecolorum LI 28 eleaationem Gl elcuatio H )

38
oblatus est patri.

quae extensio manuum eius in patibulo satis proprie eleuatio nuncupatur. omnes enim nos in inferno iacentes eleuauit ad caelos secundum promissionis eius sententiam dicentis: cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum. de matutina uero sollemnitate etiam illud nos instruit, quod in ipsa cotidie decantari solet: deus deus meus ad te de luce uigilo, et: in matutinis meditabor in te, et: praeueni in maturitate, etclamaui, et rursum: praeuenerunt oculi mei ad diluculum: ut meditarer eloquia tua.