Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Has igitur praedictas orationes hoc modo incipiunt atque consummant, ut finito psalmo non statim ad incuruationem genuum conruant, quemadmodum facimus in hac regione nonnulli, qui necdum bene finito psalmo in orationem procumbere festinamus, ad celeritatem missae quantocius properantes. cuius dum uolumus excedere modum, qui antiquitus a maioribus statutus est, subputantes residuorum psalmorum numerum ad finem tendere perurguemur, de refectione potius lassi corporis cogitantes quam orationis utilitatem et commoda requirentes.

apud illos ergo non ita est, sed antequam flectant genua, paulisper orant et stantes in supplicatione maiorem temporis partem expendunt. itaque post haec puncto breuissimo procidentes humi, uelut adorantes tantum diuinam clementiam, summa uelocitate consurgunt ac rursus erecti expansis manibus eodem modo, quo prius stantes orauerant, suis precibus inmorantur. humi namque diutius procumbentem non solum cogitationibus aiunt uerum etiam somno grauius inpugnari.