Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Sane si quis pro admisso quolibet delicto fuerit ah oratione suspensus, nullus cum eo prorsus orandi habet licentiam, antequam summissa in terram paenitentia reconciliatio eius et admissi uenia coram fratribus cunctis publice fuerit ab abbate concessa. ob hoc namque tali obseruantia semet ipsos ab orationis eius consortio segregant atque secernunt, quod credunt eum, qui ab oratione suspenditur, secundum [*]( 1 XIIII H finitus et psalmus L1 cottid. L2 4 cellam suam H: cella sua G e cellula sua L desserere Lt 5 praesumet H1 6 operis cuiusque L 7 penitus om. L 8 exequitur GH 10 conspiratione L noxia L* prauus Lx 11 cupiam Hx 15 recessisse L 16 repperti H 17 hiis LI admississe L ut] aut L1 19 suspitione L suspioioni G 21 puplica deluerint H penitentia GILI poenitentia G2HL2 23 XV H delecto L1 25 summissa G: summissam L submissa H penitentia GlH 9 poenit. G* penitentiaX 27 abate H namque GH: enim L 28 adque H )

31
apostolum tradi Satanae, et quisquis orationi eius, antequam recipiatur a seniore, inconsiderata pietate. permotus communicare praesumpserit, conplicem se damnationis eius efficiat, tradens scilicet semet ipsum uoluntarie Satanae, cui ille pro sui reatus emendatione fuerat deputatus: in eo uel maxime grauius crimen incurrens, quod cum illo se uel confabulationis uel orationis communione miscendo maiorem illi generet insolentiae fomitem et contumaciam delinquentis in peius enutriat. perniciosum namque solacium tribuens cor eius magis magisque faciet indurari nec humiliari eum sinet, ob quod fuerat segregatus, et per hoc uel increpationem senioris non magni pendere uel dissimulanter de satisfactione et uenia cogitare.

Is autem, cui religiosi conuentus commonitio uel synaxeos cura committitur, non passim ut libitum est nec prout nocte fuerit expergefactus aut oportunitas eum somni proprii seu insomnii cohortatur, fratres etiam ad cotidianas uigilias exsuscitare praesumit, sed, quamuis eum consuetudo diurna hora solita euigilare conpellat, tamen sollicite frequenterque stellarum cursu praestitutum congregationis tempus explorans ad orationum eos inuitat officium, ne in utroque inueniatur incautus, si uel obpressus somno statutam noctis transgrediatur horam uel eandem dormiturus atque ad somnum festinus anticipet, et non tam officio spiritali uel quieti omnium deseruisse quam requiei suae satisfecisse credatur.

XVIII. Hoc quoque nosse debemus a uespera sabbati, quae lucescit in diem dominicum, usque in uesperam sequentem apud [*]( 1] cf. I Cor. 5, 5. ) [*]( 1 apostolum HL: apostoli sententiam Gv cf. I, 9, 2. IIII, 34. V, 2, 2. 4,2. VI, 6. XII, 27,1 3-dampn. L 6 si 0 uel post se om. HL confabnlationes L1 7 uel orationis om. L communione G2 commonione Lx 8 contumatiam L nutriat G 9 solatium L magis magisque G : magis faciet magisque H magis ac magis Lv 10 sinit HL ob hoc quod H 14 XVI H communitio H1 synaxios G1 sinaxeos H 16 sompni* (i eras.) L propriis eum somni H 17 insompnii L cottid. L2 18 excitare HL praesumat Lx 20 praestitum H inplorans H 22 oppraesus L 28 sompnum L antecipet H 26 XVII H uespArP G1 27 usque in Gr: usque ad HLc et Paris. 260 ) [*]( 10* )

32
Aegyptios genua non curuari, sed ne totis quidem Quinquagensimae diebus, nec custodiri in eis ieiuniorum regulam. quarum rerum ratio suo loco in conlationibus seniorum, cum dominus iusserit, exponetur. nunc propositum nobis est causas tantummodo breui narratione percurrere, ne castigatum modum uolumen excedens aut fastidio legentem oneret aut labore.

DE CANONICO DIURNARUM ORATIONUM ET PSALMORUM MODO. CAPITULA.

I. De sollemnitate horae tertiae, sextae uel nonae, quae in Syriae partibus obseruantur.

II. Quod apud Aegyptios sine horarum discretione per totum diem cum operis adiectione et orationibus iugiter insistatur et psalmis. t

III. Quod per omnem Orientem sollemnitas tertiae, sextae uel nonae trinis tantum psalmis et orationibus finiatur, et cur specialius istis horis haec spiritalia sint officia deputata. t

IIII. Quod matutina sollemnitas non antiqua traditione statuta sit, sed nostro tempore pro certa causa sit adinuenta.

V. Quod post matutinas orationes ad somnum reuerti non oporteat.

[*](3] cf. Conl. XXI, 11 sqq. )[*]( 1 quinquagensimae GH: quinquagesimae (p in ras.) L 2 rustodire G* 4 nobis est GH: est nobis Lv 6 excedat (at ix ras. w. 2) G honeret HL1 aut labore om. G Explicit (LIb II- add. H) de canonico nocturnarum (norturnarum H) orationum et psalmorum modo liber II- (•II• om. H) GH: ovi. L Incipiunt capitula (psentis libri add. G) GH Incipiunt capitula de libro tertio ex interpmetatione horarum que in syriae pwtib: obseruantur L 11 sollempn. L (passim) sextaeue nonaeq. H 12 sirie H seruantur H 13 aput LI 17 uel uouae L: noneq. H psalmiis L finiatur et orationibus H cor L1 18 specialis H hiis L\' his L\' horiis L1 sunt H deputata offioia L 19 ratione H 20 certa om. H 21 sompnum L reuerte L\' )
33

VI. Quod nihil sit a senioribus inmutatum de antiquo ordine psalmorum, cum matutina statueretur sollemnitas.

VII. Quod ei, qui ad diurnam orationem, antequam primus finiatur psalmus, non occurrerit, oratorium introire non liceat, in nocturnis autem usque ad finem secundi psalmi ueniabilis mora sit.

VIII. Uigiliae, quae a uespera inlucescente sabbato celebrantur, quem temporis modum teneant uel quo ordine celebrentur.

VIIII. Quare inlucescente die sabbati uigiliae statutae sint, et quare per omnem Orientem absolutio ieiunii in die sabbati praesumatur.

X. Unde factum sit, quod in urbe die sabbato ieiunetur.

XI. In quo dominicae diei sollemnitas ab aliorum dierum consuetudine diuersa teneatur.

XII. Quibus diebus, cum cena fratribus exhibetur, ab accedentibus ad refectionem psalmus non dicatur, sicut fieri in prandiis solet.

De nocturno orationum et psalmorum modo, quinam per Aegyptum habeatur, donante deo, quantum tenuitas ingenii nostri praeualuit, arbitror expeditum. nunc de sollemnitatibus tertiae, sextae nonaeque secundum regulam monasteriorum Palaestinae uel Mesopotamiae nobis est disserendum, ut praefati sumus in prologo, perfectionem Aegyptiorum et inimitabilem disciplinae rigorem horum institutis moderantes. [*]( 23] §. 9. ) [*]( 1 antequo I? 2 cum] quod H statuerat solleiu (sicf nihil eras.) H 4 Gnitus H occurrit H 5 pstUmi secundi H 7 inluciscente II 9 iuluciscente H aunb HL 12 sit H: est L in urbe roma (om. die) L 13 dominice H domiuiei (alt. i in ras.) L 15 caenA cum H ab om. Hv 17 prandis H ) [*]( Incipit de canonico diurnarum orationum et psalmorum modo liber •III• G Incipit liber tertius de canonico orationum ut psalmorum modo quam hora tcrtis sexta nona psalluntur II Incipit do canonicarum..... num et psalmorum horae tertiae et sextae none que liber modo (transpos. m. 1) tertin ... L 18 numcrum om. G modum L1 19 dño H 20 sollemnitatibus (cf. cap. 3 init.) G: sollemnitate HLv 21 palestinac codd. 22 eat om. H 23 inemitabilem H1 24 institutiis LI )

34