Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

secunda uero, quod, tametsi nulla talis uerenda diaboli emergat inlusio, intercedens etiam purus sopor inertiam monacho mox euigilaturo parturiat. segnemque torporem inferens menti per totum diei spatium uigorem eius obtundat, illamque hebetet perspicaciam sensus et pinguedinem cordis exhauriat, quae nos possit per totum diem aduersus omnes insidias inimici cautiores robustioresque seruare. quamobrem canonicis uigiliis priuatae ab eis subiunguntur excubiae ac maiore illis obseruatione succedunt., ut et illa purificatio, quae psalmis est et orationibus adquisita, non pereat, et intentior sollicitudo diligentius nos per diem custoditura praeparetur medit.atione nocturna.