Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quem laborem praeter illam rationem, qua tota industria adnitentes sacrificium deo de fructu manuum suarum offerre se credunt, duabus ei causis cum omni obseruatione custodiunt. quod nos quoque, si perfectioni studemus, eadem diligentia conuenit obseruare. prima, ne forte purificationem nostram nocturnis psalmis et orationibus adquisitam inuidus inimicus liuens puritati nostrae, cui maxime semper insidiatur et indesinenter infestus est, quadam somni inlusione contaminet.

qui post illam satisfactionem, quam pro neglegentiis seu ignorationibus nostris obtulimus, et confessionis nostrae ueniam profusis gemitibus inploratam sollicitius nos, si tempus quietis inuenerit, maculare festinat, tunc praecipue fiduciam nostram deicere atque eneruare contendens, cum feruentius nos ad deum tendere orationum nostrarum puritate peruiderit, ita ut nonnumquam, quos per totum noctis spatium sauciare non potuit, sub illius horae breuissimo tempore dehonestare [*](1 quesiturus L1 adquisituros L2 douotios H2 deuotios L1 5 seruetur 6 gygneretur LI 7 functionis G1 8 cellam H 13 quis LI sorapni L\' soluitur H 14 opere L1 16 numerum om. H 19 perfectione W 20 diligentia atque cura H 21 adquaesitam H1 23 sompnij L inlusaione H1 24 negligcntiis G1 neglegentis HILx 27 festlnet GI 28 deiecere G1H1 29 dum H peruideret LI 31 sub illius] subtilius H, i )

29
conetur.

secunda uero, quod, tametsi nulla talis uerenda diaboli emergat inlusio, intercedens etiam purus sopor inertiam monacho mox euigilaturo parturiat. segnemque torporem inferens menti per totum diei spatium uigorem eius obtundat, illamque hebetet perspicaciam sensus et pinguedinem cordis exhauriat, quae nos possit per totum diem aduersus omnes insidias inimici cautiores robustioresque seruare. quamobrem canonicis uigiliis priuatae ab eis subiunguntur excubiae ac maiore illis obseruatione succedunt., ut et illa purificatio, quae psalmis est et orationibus adquisita, non pereat, et intentior sollicitudo diligentius nos per diem custoditura praeparetur medit.atione nocturna.