Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ille dicit: nescio dominum, et Israhel non dimitto, iste dicit: si dixero quia non noui eum, ero similis uobis mendax: sed noui eum et mandata eius seruo. ille dicit: mea sunt flumina et ego feci ea, iste dicit: non possum ego a me ipso facere quicquam, sed pater meus in me manens ipse facit opera. ille dicit: mea sunt omnia regna mundi et gloria eorum, et cui uoluero do ea, iste cum diues esset, pauper effectus est, ut eius inopia nos diuites redderemur.