Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quantum est malum superbiae, ut non angelum, non alias uirtutes sibi contrarias, sed ipsum deum aduersarium habere mereatur. notandum siquidem est quod nequaquam dixerit super his qui ceteris sunt uitiis inuoluti, quod habeant sibi dominum resistentem, id est \'dominus gastrimargis, fornicariis, iracundis seu filargyris aduersatur\', sed solis superbis. illa namque uitia uel in unumquemque delinquentium tantummodo retorquentur uel in suos participes, id est in alios homines uidentur admitti : haec uero proprie pertingit ad deum et idcirco cum specialiter digna est habere contrarium.

Ideoque uniuersitatis creator et medicus deus causam principiumque morborum superbiam esse cognoscens contrariis ?? sanare contraria procurauit, ut ea scilicet, quae per superbiam [*]( 2] Hab. 1, 16 (LXX). 5| Ps. 130, 1-2. 81 Ps. 100, 7. 12] Ps — 35, 12. 14| Iac. 4, 6. Pron. 16, 5 (LXX). ) [*]( 0 circuminspectione H archana L 4 secretc H 5 proclamarent G 7 uisij si non H 8 habitat H 9 qui facit H 13 iu illud G2Sv incedat H decidat S 17 habere om. GL 18 mereantur H habeatur L 19 dum GT: deum Hv deum sibi L 20 castrimargis G1 castrimargiis L 21 fylargiriis G1 phylargiris G\'J filargiriis H phylargiriis L 23 in post est om. G post admitti in H cap. 8 incipit 24 adtingit H 26 non distinguit H .27 principioque Lx )

211
conruerant, per humilitatem resurgerent. ille namque dicit: in caelum conscendam, hic dicit: humiliata est in terra anima mea. ille dicit: ero similis altissimo, hic, cum esset in forma dei, exinaniuit semet ipsum formam Serui accipiens, humiliauitque se factus oboediens usque ad mortem. ille dicit: super astra dei exaltabo solium meum, iste dicit: discite a me quia mitis sum et humilis corde.

ille dicit: nescio dominum, et Israhel non dimitto, iste dicit: si dixero quia non noui eum, ero similis uobis mendax: sed noui eum et mandata eius seruo. ille dicit: mea sunt flumina et ego feci ea, iste dicit: non possum ego a me ipso facere quicquam, sed pater meus in me manens ipse facit opera. ille dicit: mea sunt omnia regna mundi et gloria eorum, et cui uoluero do ea, iste cum diues esset, pauper effectus est, ut eius inopia nos diuites redderemur.