Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ideoque beatos 1 Dauid, licet tanta circumspectione cordis sui custodiret arcana ut ad eum, quem secreta suae conscientiae non latebant, audenter proclamaret: domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei. neque ambulaui in magnis neque in mirabilibus super me. nisi humiliter sentiebam, et iterum: non habitabit in medio domus meae faciens superbiam, sciens tamen quam sit difficilis etiam perfectis ista custodia, non de sua tantum praesumit industria, sed orans domini inplorat auxilium, ut huius inimici telum possit insauciatus euadere, dicens: non ueniat mihi pes superbiae, pauens ac metuens, ne illud incidat quod dicitur de superbis: deus superbis aduersatur, et iterum: inmundus est apud deum omnis qui exaltat cor suum