Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Et ut grauissimae tyrannidis eius potentiam cognoscamus, angelum illum, qui pro nimietate splendoris ac decoris sui Lucifer nuncupatus est, nullo alio quam hoc uitio deiectum caelitus inuenimus et ex illa beata sublimique angelorum statione telo superbiae uulneratum ad inferna fuisse conlapsum. si igitur tantam uirtutem, tantae potentiae praerogatiua decoratam una elatio cordis potuit de caelestibus ad terrena deuoluere, qua nos obseruantia carnis fragilitate circumdatos cauere oporteat, ipsius ruinae magnitudo demonstrat.

quemadmodum uero huius morbi uirus perniciosissimum deuitemus, instrui poterimus, si ruinae ipsius causas atque originem persequamur. numquam enim curari languores nec remedia poterunt malis ualitudinibus exhiberi, nisi prius inquisitione sagaci origines earum inuestigentur et causae. hic namque indutus diuina claritate et inter ceteras supernas uirtutes conditoris largitate praefulgens splendorem sapientiae et uirtutum pulchritudinem, qua ornabatur gratia creatoris, naturae suae potentia, non munificentiae illius beneficio se credidit, obtinere, et ob hoc elatus, tamquam qui ad perseuerantiam puritatis huius diuino non egeret auxilio, deo se similem iudicauit, utpote qui nullius indigeret quemadmodum deus, liberi scilicet arbitrii facultate confisus, per illam credens afluenter sibimet omnia subpeditari, quae ad consummationem uirtutum uel perennitatem summae beatitudinis pertinerent.