Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

In qua consistentibus qualitate procul dubio status ille humilitatis uere tranquillus atque inmobilis subsequetur, ut nosmet ipsos inferiores omnibus iudicantes uniuersa, quae nobis fuerint inrogata, tametsi iniuriosa sint uel tristia uel damnosa, tamquam a superioribus nostris inlata patientissime toleremus. quae quidem a nobis non solum facillime tolerabuntur, uerum etiam parua iudicabuntur ac nulla, si mente iugiter recolamus uel domini nostri uel sanctorum omnium passiones, considerantes tanto leuioribus nos iniuriis adtemptari, quanto longius a meritis eorum et conuersatione distamus, pariter etiam cogitantes in breui nos de hoc saeculo migraturos eorumque nos celeri uitae huius fine mox futuros esse consortes.