Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

et ut hoc ipsum quod diximus clarius possit intellegi, gastrimargia, id est adpetitus uentris seu concupiscentia gulae temperantiae rigorem corrumpit, castitatem libido contaminat, ira patientiam uastat, ut nonnumquam uni quis deditus uitio aliis uirtutibus non penitus destituatur, sed illa tantum uirtute truncata, quae e diuerso aemulo sibi uitio repugnante subcumbit, reliquas possit uel ex parte retinere. haec uero cum infelicem possederit mentem, ut quidam saeuissimus tyrannus sublimissima capta arce uirtutum uniuersam funditus ciuitatem diruit atque subuertit, excelsa quondam sanctitatis moenia uitiorum solo coaequans atque permiscens nullam deinceps [*]( 3] cap. 24 sqq. ) [*]( 1 illut, C 2 fertur H propriac CL1 pertenit H 3 imposterioribus L 4 exscequimur C exequemur G2L2υexequimur L1 T5 priori If praecipune C 6 deserere H 7 nullum ... quod euan in C ita} facta Ly 8 exauriat H iusUtia et sanctitate CRT: iustitiae sanctitate GL eipoliet L 10 debilitate G1 11 laetali CL currumpit H 12 ac trucidare om. L 18 sui Gx 14 quasque H 15 unum G* 1G clarius Om. L 17 gaatriinargiae C castrimargia L concupiscentie G\' 18 rigore LI 19 uno quis ex iniquis L 2U distituatur H illum L1 21 uirtuti 01 e om. L 22 subcumbit L: soccumbit CGH retenere uirtutes H 23 posaiderit CGX posaederet H 24 capita L arte C 25 adque C subuertit... 26 atque om. L 26 adque CH ) [*]( 21* )

208
imaginem libertatis animae sibi subditae superesse concedit, quantoque ceperit ditiorem, tanto grauiori seruitutis iugo subditum uniuersis uirtutum facultatibus crudelissima depraedatione nudabit.