Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

et quia dicente scriptura inmundus est ante deum omnis qui exaltat cor suum, iste, qui tumida elatione cordis inflatus est, turpissimae confusioni traditur deludendus, ut humiliatus taliter sentiret semet ipsum esse uel inmunditia carnis et conscientia inpurae passionis inmundum, quod animi sui noluerat elatione sentire, et ut carnis ignominiosa contagio patefaceret inmunditiam cordis eius occultam, quam superbiae malo contraxerat, ac manifesta pollutione corporis sui probaretur inpurus, qui per elationem spiritus factum se non sentiebat inmundum.

Quibus manifeste probatur omnem animam, quae superbiae fuerit tumore possessa, intellectualibus Syris, id est nequitiis spiritalibus tradi eamque passionibus carnis inuolui, ut saltim uitiis humiliata terrenis inmundam se carnaliter polluta cognoscat, quae tepore mentis erecta inmundam se in conspectu dei per elationem cordis effectam intellegere ante non potuit, quo uel sic humiliatus quis a pristino tepore discedat et ignominia carnalium passionum deiectus atque confusus ad spiritalem feruorem deinceps semet ipsum ardentius conferre festinet.

Euidenter itaque demonstratur non posse quemquam perfectionis finem ac. puritatis adtingere nisi per humilitatem ueram, quam primitus fratribus reddens deo quoque in penetralibus cordis exhibeat, credens sine protectione eius atque auxilio per singula sibi momenta delato perfectionem, quam [*]( 4] Rom. I, 26 et 28. 6] Prou. 16, 5 (LXX). ) [*]( 1 suis magnis L\' 3 euet Lx 4 pasmonis GHT1 ignominiã (inis in ras.) G 5 conuenit CG: conueniunt HLTc et Uulg. 6 dioenti H1 scribtura CG* ante CGHT: apud Lv diim GH 7 extat, HI 9 ut] et L1 11 ct om. GT 16 quibus ... omnem euan. in C 18 saltem CH2L2 21 dîii H 23 adque CH* 25 euidcnter ... demonstratur euan. in C 26 attingere CH 27 penetralibuB CS: penetrabilibus CG1HLT 28 adque C )

223
cupit et ad quam magnopere currit, se penitus obtinere non posse.

Huc usque de spiritali superbia, qua diximus perfectos quosque pulsari, quantum tenuitas ingenii nostri praeualuit, donante deo dixisse sufficiet. quod superbiae genus non multis cognitum nec expertum est, quia nec plures student perfectam cordis adprehendere puritatem, ut ad hos proeliorum gradus ualeant peruenire, nec praecedentium uitiorum, quorum in singulis libellis naturam pariter remediaque praemisimus, procuratur ulla purgatio: sed illos solummodo pulsare solet, qui deuictis superioribus uitiis iam propemodum sunt in uirtutum culmine conloe.ati. quos quia lapsu carnali subtilissimus hostis superare non quiuit, spiritali ruina deicere ac subplantare conatur, per hanc illos uniuersis ueterum stipendiorum meritis multo labore quaesitis spoliare contendens. ceterum nos, qui adhuc terrenis sumus passionibus inuoluti, nequaquam hoc modo temptare dignatur, sed crassiore et ut ita dixerim carnali elatione subplantat. et idcirco de hac quoque, qua maxime nos seu nostrae mensurae homines ac praecipue iuniorum uel incipientium mentes periclitari solent, necessarium reor secundum promissionem nostram pauca depromere.

Haec igitur quam diximus carnalis superbia cum tepido ac male adrepto renuntiationis principio in monachi resederit mente, de pristino ac saeculari eum tumore ad ueram Christi humilitatem descendere non permittens primum inoboedientem eum reddit et asperum, deinde mitem atque adfabilem esse non patitur, aequalem quoque fratribus fieri communemque non sinit nec secundum dei ac saluatoris nostri mandatum spoliari terrenis [*]( 28] cf. Matth. 19, 21. ) [*]( 1 et ad] ob L paenitus CL optiaere G7 obtenere W 3 huc usque ... qua euan, in C quf L1 4 nostri ingenii H 5 dno H sufficiet CG1L1: surficiat G2HL2Tv 6 cognitum et L 7 praeliorum HL 9 in om. C fort. recte: cf. contra Nest. VI, 3, 1. 23, 1. Praef. ad Conl. part. 1, I. 5 12 collocati CGT labsu C suptilissimus C 13 quieuit Н1L1 delecere H supplantare CGL (non S) 17 crassiori H 18 supplantat, CG2L 20 pereclitari G1H3 22 XXV et haec ... carnalis su eaun. in C 23 arrepto GHL residerit CLI 24 mentem G3L eum om, H 26 eunt om L inmitem L3 adque C adfabilem GIT: affabilem rtll. ) [*]( 22* )

224
opibus nudarique concedit, et cum renuntiatio nihil aliud si nisi mortificationis et crucis indicium nec ualeat aliis in choari uel consurgere fundamentis, quam ut se non solum actibus huius mundi spiritaliter nouerit interemptum, etiam corporaliter cotidie credat esse moriturum, e contrario facit eum uitam sperare longaeuam, infirmitates proponit ei ei prolixas et multas, confusionem quoque incutit ac pudorem si nudus effectus alienis et non propriis facultatibus coeper ?? sustentari, persuadet etiam multo esse melius uictum indux mentumque sibi sua potius quam aliena substantia ministrari secundum illud scilicet, quod quemadmodum dictum sit hebitudine ac tepore cordis obtunsi ne intellegere quidem aliquando poterunt: beatius est magis dare quam ac cipere.i

Tali igitur diffidentia mentis obsessi et a scintilla fidei, qua nisi fuerant in primordiis suae conuersionis accens? diabolica infidelitate reuocati incipiunt pecunias. quas ante dispergere coeperant, diligentius custodire et eas, uelut qui samet profligatas ulterius reparare non possint, auaritia uehementiore conseruant, seu, quod est deterius, ea quae prius abiecerant resumentes uel certe, quod est tertium ac deterrimum nequitiae genus, quae ne ante quidem possederant congregantes nihil amplius egressi de saeculo quam nomen adquisisse tantummodo ac uocabulum monachi conprobantur. super haec igitur initia male uitioseque fundata necesse est ut uniuersa deinceps uitiosius structura consurgat nec quicquam superponi pessimis ualeat fundamentis, nisi quod miserabilem animam ruina lugubriore prosternat. [*]( 13] Act. 20, 35. ) [*]( 1 condit Gl aliut C 2 iuchoari GT: incoari C incogari H coęquari L 5 et e Lx 6 proponet G1 ei proponit L 9 persuadit G1H1L1 11 quod scilicet G1 quemammodum L 12 hebitudine CG*HLT: hebetudine G1 18 poterunt GL: potuerunt HTv 15 non distinguit H tali... obses euan. in C a CG2ST: ab L om. GXH 16 conuersationis HL 19 promulgatas L 20 est om. L\' abiecerunt L 21 teterrimum L 22 possiderant G1L1 23 de] e v 27 lucubriori H )

225