Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Nullius namque quamuis feruentis et cupientis tam idonea potest uoluntas esse uel cursus, ut carne spiritui repugnante circumdatus ualeat tantum perfectionis praemium et palmam integritatis ac puritatis adtingere, nisi fuerit diuina miseratione protectus, ut ad illud, quod magnopere uult et ad quod currit, peruenire mereatur. omne enim datum bonum et omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum. quid enim habes quod non accepisti? quodsi, accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? [*]( 6] I Cor. 15. 10. 7] 1. c. 8] Phil. 2, 13. 9] Ioh. 15, 5. 11] Ps. 126, 1 (LXX). 14] L c. 2. 15] ltom. 9, 16. 22] lac. 1, 17. 24] 1 Cor. 4, 7.: j ) [*]( t 1 acta H iactata L emerscriat G2Hv deuitaret Lx 5 in om. H inferimus L 6 proficisse L1 7 et gratia] ergo L sum HL: sum id GTv deum] dni H 8 pro] per L propter H bonam uolunUtem HL* 9 autore H 10 adfert H 12 laborabunt L 13 et nisi G\'S 14 uigilauit (ὴγρύπνσεν) G: uigilabit L uigilat HTv in uanum (ei; μάτην) G1: uanum G2HLTv uobis est (ύμι̃ν ὲστι) G: est uobis HLTv 15 et quia G3 currentes H 16 est om. H v 17 non distinguit G nullus L 19 et G in ras. m, 2 aut H 22 datum] donuia GL 23 disceudena a patrem H )

213

Si enim uel illum latronem ob unam confessionem introductum in paradisum recordemur, intellegemus eum non cursus sui merito tantam beatitudinem consecutum, sed dono dei miserentis iudeptum. uel si reminiscamur Dauid regis duo tam grauia tamque inmania crimina uno paenitudinis sermone deleta, nec hic uidebimus ad indulgentiam tanti criminis obtinendam laboris aequiperasse merita, sed dei gratiam superabundasse, qui uerae paenitudinis occasione percepta tantam peccatorum materiem sub unius uerbi plena confessione consumpsit.

principium quoque discutientes uocationis ac salutis humanae, qua non ex nobis nec ex operibus nostris secundum apostolum, sed dei sumus dono gratiaque saluati, liquido poterimus aduertere, quemadmodum perfectionis summa non uolentis neque currentis, sed miserentis sit dei, qui nequaquam laborum uel cursus nostri merito conpensante uitiorum nos facit esse uictores nec aequiperante nostrae uoluntatis industria tam arduum integritatis culmen subiugata qua utimur carne conscendere.

nulla siquidem corporis huius adflictio nullaque cordis contritio ad capessendam ueram illam interioris hominis castitatem possit esse condigna, ut tantam puritatis uirtutem angelis solis ingenitam caelique uernaculam nudo humano labore, id est sine adiutorio dei ualeat obtinere, quia totius boni effectus ab illius profluit gratia, qui tantam perennitatem beatitudinis et inmensitatem gloriae exiguae uoluntati breuique ac paruo cursui nostro multiplicata largitate donauit. [*]( 1] cf. Loc. 23, 40 sqq. 4] cf. n Reg. 12, 13. 11] cf. Eph. 2, 8-0. 19] Rom. 0,16. ) [*]( 1 non distinguit G 2 paradysum G2 paradiso L reoordareniur H intellegemus H: intellegimus GL 3 tautuui H 4 indemptum L1 adeptum Hv 5 tam inmania L penitudinis HL ô dileta H uidemus ex nidemur L 7 equiparasse H 8 qua L1 penitudinis GHL occasaione H 9 materiem LI: materiam GHL\'Tv consumeret L 13 quomammodum LI summam LI 14 dei sit H 16 equiparantis H uolnntis G1 17 subiugatu Lt 10 capissendam H 20 possit HLT: potest Gv 21 familiarem ingenitam L 22 humanoq. H optinero G obtenere H 23 ab om. L eius H que L 24 beatitudinia et inmensitatem om. L uoluntstis L1 )

214

Omnis enim longaeuitas uitae praesentis, cum ad illam futurae gloriae perennitatem respexeris, euanescit, et dolores cuncti contemplatione illius inmensae beatitudinis effugantur atque ut fumus ad nihil extenuati liquescunt et nusquam ut fauilla conparent.

Quapropter iam tempus est ut ipsis quibus tradunt uerbis patrum sententiam proferamus, eorum scilicet qui uiam perfectionis et qualitatem eius non uerborum iactantia depinxerunt, sed potius re et opere ac uirtute spiritus possidentes experimentis eam propriis et exemplis certissimis tradiderunt aiunt itaque non posse ad purum quempiam carnalibus uitiis emundari, nisi uniuersum laborem suum atque conatum ad tantum perfectionis finem intellexerit non posse sufficere, nec eam nisi dei miseratione et adiutorio conprehendi non tam tradentis institutione quam affectu atque uirtute et experimentis propriis eruditus agnoscat. ad capessenda namque tam magnifica tamque praecelsa puritatis et integritatis praemia quantuslibet ieiuniorum, uigiliarum, lectionis, solitudinis ac remotionis labor fuerit inpensus, condignus esse non poterit qui haec industriae suae merito uel sudoris obtineat. numquam enim diuinum munus labor proprius humanaue conpensabit industria, nisi desideranti diuina fuerit miseratione concessum.