Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Alia interdum uitia, sicut diximus, etiam locorum beneficio conquiescunt et materie peccati uel oportunitate eius et occasione subtracta lentescere solent et minui: hoc uero cum\\ fugiente deserta penetrat nec loco nouit excludi nec extrinsecus materie subtracta marcescere. non enim aliunde quam uirtutum eius quem inpet.it successibus animatur. quaedam etiam processu temporis, ut praefati sumus, interdum molliuntur atque uanescunt: huic longaeuitas, nisi fuerit industria sollerti ac prudenti discretione fundata, non solum non officit, uerum etiam maiora nouit fomenta congerere uanitatis.

Postremo ceterae perturbationes a contrariis sibi uirtutibus dissidentes et ex aperto tamquam die claro bellantes et superantur facilius et cauentur: haec autem inserta uirtutibus et acie permixta uelut in nocte caeca dimicans atrocius inopinatos decipit et incautos.