Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

In solitudine quoque cunctorum mortalium consortia gloriae causa fugientem persequi non desistit, quantoque amplius uniuersum quis uitauerit mundum, tanto eum acrius insectatur. alium quod patientissimus sit operum ac laboris, alium quod ad oboediendum promptissimus, alium quod humilitate ceteros praeponderet, conatur extollere: alius scientiae, alius lectionis, alias uigiliarum prolixitate temptatur. nec alias quemquam hic morbus nisi suis nititur uirtutibus sauciare, in his offendicula tendens interitus, in quibus uitae stipendia conquiruntur. uolentibus quippe iter pietatis ac perfectionis incedere non alibi inimici insidiantes nisi in uia qua ambulant laqueos deceptionis abscondunt, secundum illam beati Dauid sententiam: in uia hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi, ut in hac ipsa scilicet uirtutum uia, qua gradimur tendentes ad brabium supernae uocationis, nostris elati successibus corruamus obligatisque pedibus animae nostrae concidamus cenodoxiae laqueis conpediti. et ita fit, ut qui aduersarii conflictu non potuimus superari, nostri triumphi , sublimitate uincamur, seu certe, quod est etiam aliud deceptionis ceptionis genus, ut excedentes continentiae uel nostrae possibilitatis modum perseuerantiam nostri cursus infirmitate corporis intercedente perdamus.

Omnia uitia superata marcescunt et deuicta per singulos dies infirmiora redduntur et uel loco uel tempore minuuntur atque deferuent, seu certe a contrariis uirtutibus dissidentia uel cauentur facilius uel uitantur*: hoc uero deiectum acrius resurgit ad luctam et, cum putatur extinctum, sua morte uiuacius [*](15] Pa. 141,4. 17] Phil. 3, 14. ) [*]( 2 spoliata Gr: spliata H expoliata Lc sopoliata T 4 causam L1 disistit quanto H 7 pnitupt. H aliud (pott prompt.) Lx quo humilitate 61 10 uirtutibus sauciare nititur H 12 uiolentibus G1 13 inaidiantis L4 quam GIH 14 illa Lx 16 sollidtet L 17 brabium G1H : brauiam G2 Lv uocatioaiH dūι H 18 Buccessibus elati H obligatis G 19 coenod. G cinod. H caeaod. L 20 triumpbia LJ 22 excidentes H excidentis L1 24 iatercidente H 27 a om. G: cf. cap. 9 desidentia H 39 resurget H luctamcu H coputatur LI Mtintum H extinguere L )

198
conualescit. cetera genera uitiorum eos tantum inpugnare solent. quos in certamine superarint: hoc uero suos uictores acrius insectatur, quantoque fuerit ualidius elisum, tanto uehementius uictoriae ipsius elatione congreditur. et haec est subtilis inimici uersutia, ut militem Christi propriis faciat telis obcumbere, quem hostilibus armis superare non potuit. ,

Alia interdum uitia, sicut diximus, etiam locorum beneficio conquiescunt et materie peccati uel oportunitate eius et occasione subtracta lentescere solent et minui: hoc uero cum\\ fugiente deserta penetrat nec loco nouit excludi nec extrinsecus materie subtracta marcescere. non enim aliunde quam uirtutum eius quem inpet.it successibus animatur. quaedam etiam processu temporis, ut praefati sumus, interdum molliuntur atque uanescunt: huic longaeuitas, nisi fuerit industria sollerti ac prudenti discretione fundata, non solum non officit, uerum etiam maiora nouit fomenta congerere uanitatis.

Postremo ceterae perturbationes a contrariis sibi uirtutibus dissidentes et ex aperto tamquam die claro bellantes et superantur facilius et cauentur: haec autem inserta uirtutibus et acie permixta uelut in nocte caeca dimicans atrocius inopinatos decipit et incautos.