Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

his enim uel maxime indiciis cenodoxiae letale contagium nobis inhaerere monstrabitur. quod facillime poterimus effugere, si consideremus non solum fructus laborum nostrorum nos penitus amissuros, quoscumque cenodoxiae proposito fecerimus, sed etiam reos magni criminis factos aeterna supplicia ueluti sacrilegos soluturos, utpote qui ad iniuriam dei opus, quod eius obtentu nos oportuit agere, hominum gratia maluimus exercere, ab eo, qui occultorum est conscius, homines deo et gloriam mundi gloriae domini praetulisse conuicti.