Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Haec idcirco inserere huic opusculo necessarium duxi, ut de inpugnationum ui atque ordine uitiorum, quibus miserabilis anima laceratur, non solum ratione, sed etiam exemplis instructi ad deuitandos laqueos et multiplices decipulas inimici cautiores esse possimus. ita namque indifferernter haec ab Aegyptiis patribus proferuntur in medium, ut omnium uitiorum certamina, uel illa quae patiuntur uel quae passuri sunt iuniores, relatione sua, tamquam qui adhuc ea sustineant, apud eos detegant atque denudent, quo exponentibus eis inlusiones omnium passionum, quaecumque incipientium sunt ac feruentium spiritu, conluctationum suarum arcana cognoscant et ea tamquam in [*]( 1 memini... cum in he euan. m C aciti H: scitii G1 scithi G* scithii L BciUhii C 4 substitit CGZL: subeistit GlH 5 scribturis Gl 7 auscultaret CHL\': obscultaret G eicultaret L1 8 perlectum C se facere G 10 offitio Gl 11 caticuminis G catacuminis H cathecuminis L uelut diacouum missain catecuminia celebrare C tunc HTv 18 remordine G1 rcmordetem L1 14 hostium strans Gx 15 seni L inquiea L 16 caticuminis G eatecuminis H cathicuminis L celebrasti L 17 numerus d haec ... opusculo euan. in C 18 inpugnatione L adque CGl ordinem L1 19 anime G1 rationes L 20 euitandos L 21 indeferenter H 22 aegyptis H aegiptiis L medio L 23 uel illa quae passuri Lv 24 aput C 25 adque CU qua G7 26 quecumque S2: quicumque reU. n 27 archana L cognoecat G1 )

203
speculo contemplantes et causas uitiorum quibus pulsantur et remedia doceantur, futurorum quoque certaminum congressibus antequam superueniant eruditi, qualiter praecauere et occurrere eis uel confligere debeant, instruantur.

ut solent peritissimi medicorum non solum mederi praesentibus morbis, uerum etiam futuris peritia sagaci occurrere eosque praeceptis uel poculis salutaribus praeuenire, ita hi quoque uerissimi animarum medici, emersuras ualitudines cordium spiritali conlatione uelut quodam caelesti antidoto praenecantes, in iuniorum mentibus non patiuntur adulescere, aperientes eis et causas inminentium passionum et remedia sanitatum.