Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Solet etiam incipientium mentes et eorum, qui minus adhuc uel uirtute animi uel scientia profecerunt, aut propter sonum uocis extollere, quod scilicet modulatius psallant, aut quod sint uel exesis carnibus uel corpore lautiores, aut quod parentes diuites ac nobiles habeant, uel quod militiam honoresque contempserint.. interdum etiam dignitates et opes, quae forte ne adprehendi quidem aliquando potuissent, persuadet quempiam perfacile fuisse adepturum, si perseuerasset in saeculo, uana spe etiam de incertis inflans eum et de his, quae numquam possedit, uelut qui ea contempserit, gloria uanitatis extollens.

Nonnumquam uero clericatus gradum et desiderium presbyterii uel diaconatus inmittit. quem si uel inuitus fuisset indeptus, tanta expleturum sanctitate ac rigore depingit, ut ceteris quoque sacerdotibus praebere potuerit sanetitatis exempla, deinde multos non solum conuersationis forma, uerum etiam doctrina sua. sermoneque Iucraturum. facit etiam in solitudine uel in cella commorantem diuersorum domos ac monasteria mente atque animo circumire et plurimorum conuersiones sub incitamento imaginariae exhortationis adquirere.