Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Ozias, huius quem commemorauimus regis atauus, in omnibus ipse quoque scripturae testimonio conlaudatus, post ingentia uirtutum suarum praeconia, post innumeros triumphos, \\ quos deuotionis ac fidei suae merito perpetrauit, disce qualiter \\ sit uanae gloriae elatione deiectus: et egressum est, inquit, ^ nomen Oziae, propter quod auxiliaretur ei dominus, et conroborasset illum. et cum conroboratum esset, eleuatum est cor eius in interitum suum, et neglexit dominum deum suum. cernis aliud exemplum ruinae grauissimae et conspicis duos uiros tam iustos tamque perfectos quam perniciosi rerum secundarum soleant esse successus, ita ut, qui non potuerunt aduersis frangi, prosperis, si incauti fuerint, acrius elidantur, et qui in conflictu atque acie mortis euasere discrimina, tropaeis propriis triumphisque subcumbant.

Ideo apostolus monet: nolite fieri inanis gloriae cupidi, et dominus Pharisaeos castigans quomodo, inquit, uos potestis credere, qui gloriam ab inuicem accipitis, et gloriam quae a solo est deo non quaeritis? de his et beatus Dauid cum interminatione dicit: quoniam deus dissipauit ossa eorum qui hominibus placent. [*]( 9] L c. 26, 15-16. 20] Gal. 5, 26. 21] loh. 5, 44. 24] Ps. 52, 6. ) [*]( 1 suBcipisset H placesset G1 2 decederat H 8 nursum GHLT: runsus C amisum H ammissum L* 4 ascendere G15 XII G non distinguunt HL et auus L attauus G2S 6 scribturae G1 8 suo H 9 inquid GIH 11 cum conroboratum scripai: cum roboratam Gl conroboratu H cum corroboratū L cum roboratus G2 Sv 12 elatum H neglegit H 13 deum om. H post suum inHL cap. 11 incipit 15 adque motoris H 16 perniciosis G1 pernitiosi L 17 aduersus G1 18 eliduntur LI adque H 19 euassereH1discrimine L1 tropneia Gl: tropeis H trophene L tropbeis G28 triumpbis ex triumphos L succumbant GH 20 inanes L1 21 phariseos codd. inquid GSH 22 potestis uos L 23 est deo GHT: deo est Lo 24 deus ont. L 25 dissipauit LT: disnpat G dissipabit H ossa hominum sibi placentium L: cf. cap. 19,1 )

201

Solet etiam incipientium mentes et eorum, qui minus adhuc uel uirtute animi uel scientia profecerunt, aut propter sonum uocis extollere, quod scilicet modulatius psallant, aut quod sint uel exesis carnibus uel corpore lautiores, aut quod parentes diuites ac nobiles habeant, uel quod militiam honoresque contempserint.. interdum etiam dignitates et opes, quae forte ne adprehendi quidem aliquando potuissent, persuadet quempiam perfacile fuisse adepturum, si perseuerasset in saeculo, uana spe etiam de incertis inflans eum et de his, quae numquam possedit, uelut qui ea contempserit, gloria uanitatis extollens.