Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

agatis, non curiositate uestra actus mundi uelitis inquirere ac diuersorum conuersationes explorantes operam uestram non erga correctionem uestram seu uirtutum studia, sed ad detractationes fratrum uelitis inpendere. et operemini manibus uestris, sicut praecepimus uobis. cur illa fierent quae monuerat superius ne agerent, id est ne inquieti essent uel aliena. curarent negotia uel inhoneste ambularent ad eos qui foris sunt uel alterius aliquid desiderarent, nunc intulit dicens: et operemini manibus uestris, sicut praecepimus uobis.

ut I enim fierent illa, quae superius reprehendit, otii causam esse euidenter expressit. nullus enim potest uel inquietus esse uel aliena curare negotia, nisi qui operi manuum suarum non adquiescit insistere. quartum quoque intulit morbum, qui ei hoc ipso otio nascitur, id est ut inhoneste non ambulent, dicens: et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt. numquam potest ne apud eos quidem qui saeculi homines sunt honeste incedere, qui nequaquam claustris cellae et operi manuum suarum inhaerere contentus est, sed necesse est eum [*]( 1] 1. c, S] I. c, 6J 1. c. 10] Lo. 21] 1. c. ) [*]( 1 qsintam om. C et] ut L 2 quam] quae G\' proferre om. A prooemiis A: proemiis CGH2L2 praemiis L1 proemisis JP deferebat i G1H13 parturire CA: parturiret HLT parturibat Gv cognoscitur Å I 4 in om. C ceUolis H1 moribus C 5 uotis] uitis H ct aliis L 7 uellitis G1 H1 8 conuersationesj cum hoc uocabulo incipit cod. C pog. 34, in quanihil fere legere potui commorationes A 9 correptionem L uestram] moruin A ad om. A detractatione A detrectationes G1 detractiones CG2HTn detractione L 10 uellitis G1H1operamini AHT 11 praecipimus AH1L1 cur] ut Gv illa om A monuerat superius ne agerent] superias ehumerat L 12 uel AHT: et GLo 13 foras Gl 14 operamini AHT 15 praecipimus AH1L1 16 causam esse] causas L 19 nerbum L 20 uitio L 21 et] quod Å et ut quod W 22 nec Gx aput A 24 herere L t )

180
honestum esse, dum necessaria uictus requirit, adulationi quoque operam dare, nouitates etiam rumorum sectari, causarum fabularumque occasiones conquirere, per quas sibimet ipsi aditum paret ac facultatem, qua diuersorum domos ualeat penetrare.

et nullius aliquid desideretis. non potest non alienis donis et muneribus inhiare, qui non delectatur pio quietoque labore operis sui cotidiani uictus parare substantiam. uidetis tot causas, tam graues ac turpes una uitii labe generari. denique hos ipsos, quos in epistula prima molli fouerat palpatione uerborum, qualiter in secunda, uelut qui non profecissent ad remedia leniora, austerioribus quibusdam et causticis medicamentis sanare adgreditur nullaque iam mitium uerborum fomenta praemittit, non illam teneram uocem ac blandam, ut ibi: rogamus autem uos, fratres, sed: denuntiamus uobis, fratres, in nomine domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis uos ab omni fratre ambulante inordinate.