Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Hunc morbum, qui de acediae spiritu nascitur, beatus apostolus ut uerus ac spiritalis medicus uel tunc iam conspiciens serpere uel emersurum spiritu sancto reuelante prospiciens salutaribus praeceptorum suorum medicamentis praeuenire festinat. Thessalonicensibus enim scribens et primo ut peritissimus quidam perfectusque medicus infirmitatem susceptorum blanda lenique uerbi curatione fomentans ac de caritate incipiens eosque in ea parte conlaudans, quousque letale uulnus leniore remedio delenitum deposita tumoris indignatione facilius medicamina austeriora sustineat, ita ait: de caritate autem fraternitatis [*](25] I Thess. 4t 9-10. ) [*]( 1 moDasteriis L* 2 caloris G1 fugsitius H1 3 VI om. G quacumque L quSlibet L1 4 tam H dedicitum H diditicium Lx sibimet L 5 cellola H inde G 6 reddit AW 7 facit A circuire G2H2L 8 aliut A ubi quoque H ubiue L occaaiones L 9 refectionis HLv 10 ac] et HT aut L 13 noxis H1 ut] aut 4 14 spinis L* sagittis H obstrictus ut A. obstructus H 15 tendere H 16 VII om. G acidiac IIIL bratus om. L 17 apostolus] paulus H respiciens L 18 emersurum inter monachos Gv praeuidens A 19 festinet G1H1 20 thesalonic. GH primo quidem ut G 21 infirmitates A vt uid. 23 loetale L leniori G2H 24 delcnitum Gl: dilinitum Hl delinitum rell. timoris Gl 25 sustiueant A susteneat H1 ait] inquit H m. 2 ex ut )

178
non necesse habemus scribere uobis: ipsi enim a deo docti estis ut diligatis inuicem: etenim facitis illud in omnes fratres in uniuersa Macedonia.

praemisit laudis fomenta lenia, fecit eorum aures ad curam salutaris uerbi placidas et paratas. rursum infert: rogamus autem uos, fratres, ut abundetis magis. adhuc eos blanda uerborum lenitate demulcet, ne forte necdum aptos ad perceptionem perfectae curationis inueniat. quid est quod rogas, apostole, ut in quo abundent magis? scilicet in caritate, de qua superius dixerat: de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere uobis. et quid necesse est ut dicas eis: rogamus autem uos, ut abundetis magis, qui super hac re ne scribi quidem sibi aliquid indigent? cum praesertim et inferas causam ob quam hoc ipso non egeant, dicens: ipsi enim uos a deo docti estis ut diligatis inuicem, tertium quoque maius adicias, quod non solum a deo docti sint, uerum etiam conpleant opere quae docentur. etenim facitis illud, inquit, non in uno uel duobus, sed in omnes fratres, nec in uestros tantummodo ciues uel notos, sed in uniuersa Macedonia.

dic igitur tandem, quid est quod tanto opere haec praemittis? iterum. infert: rogamus autem uos, fratres, ut abundetis magis, et uix aliquando in id quod olim moliebatur erumpit: et operam detis ut quieti sitis. dixit primam causam, deinde infert secundam: et ut uestra negotia agatis, tertiam quoque: et operemini manibus uestris, sicut praecepimus uobis, quartam: et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, [*]( 5] 1. c. 10. 10] 1. c. 9. 11] L c. 10. 14] 1. c. 9. 17] 1. c. 10. 21] 1. c. 22] 1. c. 11. 24] 1. c. 25] 1. c. 26] 1. c. ) [*]( 2 illut A 3 macbidonia H1, item infra machedonia L laudi L 5 et] sed L 7 perfectionem A 8 ut eras. in L 9 dixeras HTo 12 autem om. H 13 quidem sibi aliquid] sibi sibi quidem A et om. A 16 dno H compleant AL 17 illut A inquis GSPr uno uel ... pag. 179,23 cellae et operi manuum extant in C uel in C 20 tauto opere G1S1H1L: tantopere rell. 21 infert om. L uos om. C 22 in id om. A molliebatur H1 mouebatur L erumpet A erupit L 24 negoti A 25 operamini AHT praecipimus AHIL 26 et om. L ut om. H post foris sunt addunt GSr: foris sunt scilicet qui seculo uiuunt )

179
w quintam: et nullius aliquid desideretis. ecce illa cunctatio, quam tantis proferre prooemiis differebat, quid in eius pectore parturire agnoscitur? et operam detis ut quieti sitis, id est in uestris cellulis commorantes nec diuersis rumoribus, qui solent otiosorum uotis uel fabulis generari, inquieti effecti aliis quoque inquietudines inferatis. et ut uestra negotia.

agatis, non curiositate uestra actus mundi uelitis inquirere ac diuersorum conuersationes explorantes operam uestram non erga correctionem uestram seu uirtutum studia, sed ad detractationes fratrum uelitis inpendere. et operemini manibus uestris, sicut praecepimus uobis. cur illa fierent quae monuerat superius ne agerent, id est ne inquieti essent uel aliena. curarent negotia uel inhoneste ambularent ad eos qui foris sunt uel alterius aliquid desiderarent, nunc intulit dicens: et operemini manibus uestris, sicut praecepimus uobis.