Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Quod otiositatis uitium etiam sapientissimus Salomon euidentissime notat multis, ita dicens: qui sectatur otium, replebitur paupertate, uel uisibili scilicet uel inuisibili, qua necesse est otiosum quemque et diuersis uitiis inuolutum teneri et alienum semper exsistere a contemplatione dei uel diuitiis spiritalibus, de quibus beatus apostolus: quia in omnibus, inquit, diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni scientia. de hac autem otiosi paupertate alibi quoque ita describitur: et uestietur conscissa et pannosa omnis somniculosus.