Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Nihilominus tamen ut perspicacissimus ac prouidus medicus non solum infirmantum cupit mederi uulneribus, sed etiam sanis, quibus eorum possit perpetua sospitas custodiri, similiter congruentia praecepta commendat dicens: uos autem nolite deficere bene facientes. qui nos, id est uias nostras sectantes exempla uobis tradita operis imitatione conpletis ac nequaquam eorum desidiam inertiamque sectamini, nolite deficere bene facientes, id est humanitatem uestram erga eos, si forte neglexerint obseruare quae diximus, similiter inpertite. ut castigauit illos qui erant infirmi, ne otio dissoluti inquietudini et curiositati operam darent, ita hos qui sani sunt praemonet, ut humanitatem, quam bonis ac malis inpertire domini praecepto iubemur, si forte quidam praui ad sanam doctrinam conuerti noluerint, non abscidant ab eis, sed bene facere et fouere eos tam consolationis et correptionis sermone quam beneficiis solitis et humanitate non desinant.