Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Post tantum itaque rigorem euangelicae districtionis nunc causam exponit, cur haec uniuersa praemiserit: audimus enim inter uos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes sed curiose agentes. nusquam eos, qui dediti esse operi nolunt, uno tantum morbo corruptos pronuntiare contentus est. in priore namque epistula inordinatos eos appellat nec secundum traditionem ambulare, quam acceperunt ab eo, inquietos etiam esse definit et gratis panem manducare. rursum hic: audimus, inquit, quosdam inter uos ambulare inquiete. et subiungit statim secundum languorem, qui inquietudinis huius est radix: nihil, inquit, operantes, tertium quoque morbum, qui ei isto uelut quidam ramunculus oritur: sed curiose agentes.