Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

Gestant etiam resticulas duplices laneo plexas subtemine, quas Graeci ὰναλάβους uocant, nos uero subcinctoria seu redimicula uel proprie rebracchiatoria possumus appellare. quae descendentia per summa ceruicis et e lateribus colli diuisa utrarumque alarum sinus ambiunt atque hinc inde succingunt, I ut constringentia latitudinem uestimenti ad corpus contrahant atque coniungant, et ita constrictis bracchiis inpigri ad omne opus explicitique reddantur, illud apostoli praeceptum studentes omni uirtute conplere: quia non solum mihi sed etiam his qui mecum sunt ministrauerunt manus istae. neque gratis panem ab aliquo manducauimus, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus, et: si quis non uult operari, nec manducet. [*]( 6] Col. 3, 5. 8] 1. c. 3. 9] Gal. 2, 20. 10] Gal. 6, 14. 20] Act. 20, 34. 21J n Thess. 3, 8. 24] 1. c. 10. ) [*]( 1 IIII GL non distinguit H, sed K additum in marg. golobiis H1 3 abscisio O: abacisaio gLt 4 terrenam G1 6 menbra L 7 IIIud] illo H 10 uiuet Hl mihique hiu GL; mihi H 12 V GL H m marg. H sabtemine GSH7: Bubtegmine H1Lυ 13 greci GH graece L ANA- AABOYC GS: AIIXAAbuyC H ANABѠΛѠYC L uocent H: om. t subcinctoria lP: succinctoria GWL 14 rebracchiatoria G1: rebrach. rell. possimus Hx 15 e lateribus H et \'omnia ms. apud Cuyckium: a lateribus L lateribus G 16 adque H 18 brocchiis L: brachiis rell. 19 explicitique G\\ ezplicatique L expeditique Hv (ef. p. 10, 17) 20 hiia Lt 21 suutj erant H 23 et die GL: ac die Hv 24 graueremus H1 grauarimua LI nee] non L )

13