Institutiones

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 17). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1888.

ideoque illos tantnmmodo legimus in scripturis sanctis cingulo fuisse praecinctos, in quibus seminaria coitus inueniuntur extincta, quique illud beati Dauid eloquium opere ac uirtute decantant: quia factus sum sicut uter in pruina, eo quod erasa medullitus carne uitiorum emortuam exterioris hominis cutem spiritus uirtute distendant. et idcirco in pruina significanter adiecit, quod scilicet nequaquam fuerint sola cordis mortificatione contenti, uerum etiam exterioris hominis motus et ipsius naturae incentiua continentiae pruina extrinsecus accedente habuerint congelata, nullum iam dumtaxat secundum apostolum regnum peccati in suo mortali corpore sustinentes nec gestantes carnem spiritui repugnantem.