Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

cumque mens tali fuerit tranquillitate fundata uel ab omnium carnalium passionum nexibus absoluta, et illi uni summoque bono tenacissima adhaeserit cordis intentio, apostolicum illud inplebit: sine intermissione orate, et: in omni loco leuantes puras manus sine ira et disceptatione. hac enim puritate, si dici potest, sensu mentis absorto ac de terreno situ ad spiritalem atque angelicam similitudinem reformato quidquid in se receperit, quidquid tractauerit, quidquid egerit, purissima ac sincerissima erit oratio. [*]( 21 I Thess. 5, 17. 1 Tim. 2, 8 ) [*]( 1 tantum 0 2 ambitur D\' 3 esse V 4 conprobauit D 5 inplere 0 dispectus WP 6 aput 0 7 aput DO hominii W1 9 destrict. 0 10 parca V 11 qui] que OP 12 amitti W 14 sinentes VDWOPv: sinentia (ia in ras. m. 2) X ierror non librariis, sed auctori inputandus: cf. I, 20, 3) fece D W\'OX fecet W* feci P 15 monacom W (0) 18 talis W\' 19 uno D 22 leuat̃∗ D 23 haec Wl hec 0 sensum W ibsorto VDWOX absorbate P 24 adque VP 25 quicquid F5 WOX in se... tract. quidquid om. V sese 0 reciperit WP qaicqaid bis WOX ) [*]( XIII. Caa. 2. ) [*]( 17 )

258

GERMANVS : Vtinam simili modo atque eadem facilitate, qua semina spiritalium cogitationum plerumque concipimus, etiam perpetuitatem earum possidere possimus. cum enim fuerint siue per memoriam scripturarum seu per recordationem spiritalium quorumque actuum uel certe per intuitum sacramentorum caelestium nostro corde conceptae, insensibili quadam fuga lapsae quantocius euanescunt.

cumque alias quaslibet occasiones spiritalium sensuum mens nostra reppererit, rursus aliis inrepentibus ipsae quoque quae adprehensae fuerant lubrica uolubilitate diffugiunt, ita ut nullam constantiam sui retinens animus nec potestate propria sanctarum cogitationum possidens firmitatem etiam tunc, cum eas uidetur utcumque retinere, fortuito illas et non de industria concepisse credatur. quomodo enim ortus earum nostro arbitrio putabitur adscribendns, quarum perseuerantia non consistit in nobis?

sed ne forte sub huius quaestionis indagine a coepto narrationis ordine longius euagantes expositionem propositam super orationis statu diutius retardemus, suo hanc tempori reseruantes de qualitate orationis instantissime quaesumus informari, praesertim cum nullo tempore nos ab ea cessare beatus apostolus moneat dicens: sine intermissione orate.