Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

habes in adsidnitate orationum, quam propter indefessam petitionum perseuerantiam inportunitatem sermo dominicus nominauit: amen enim dico uobis, quia si non propter amicitiam, uel propter inportunitatem eius surget et dabit ei quantum opus habuerit. habes in elemosynarum fructu: include, inquit, elemosynam in corde pauperis, et ipsa exorabit pro te in tempore tribulationis. habes in emendatione uitae et operibus misericordiae secundum illud: dissolue conligationes inpietatis, solue fasciculos deprimentes.