Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

et quemadmodum de illo refertur: qui etiam proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ita de isto narratur: oblatus est quia ipse uoluit. et ita patris ac filii uoluntas una per omnia designatur, ut etiam in ipso resurrectionis dominicae sacramento operatio non dissona fuisse doceatur. nam sicut resurrectionem corporis eius patrem operatum beatus apostolus praedicat dicens: et deum patrem qui suscitauit eum a mortuis, ita filius suscitaturum se templum sui corporis protestatur soluite, inquiens, templum hoc, et ego in tribus diebus suscitabo illud.

et idcirco his quae praediximus exemplis dominicis eruditi cunctas obsecrationes nostras simili nos quoque debemus oratione concludere et hanc uocem cunctis petitionibus nostris semper adiungere: uerumtamen non sicut ego uolo sed sicut tu. satis uero constat illum trinae curuationis numerum, qui solet in congregationibus fratrum ad concludendam synarin celebrari, eum qui intento animo supplicat obseruare non posse.