Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

nouimus quoque distinctionem grauitatemque psallentis etiam adstantibus plurimum contulisse feruoris. nec non exhortatio uiri perfecti et conlatio spiritalis frequenter ad uberrimas preces iacentium erexit affectum. scimus etiam fratris seu cari cuiuslibet interitu non minus nos ad plenam conpunctionem fuisse raptatos. recordatio quoque teporis ac neglegentiae nostrae nonnumquam nobis salutarem spiritus inuexit ardorem. atque in hunc modum nulli dubium est occasiones innumeras non deesse, quibus per dei gratiam tepor ac somnolentia nostrarum mentium ualeat excitari.