Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Quis uero possit diuersitates et causas ipsas atque origines conpunctionum quantalibet experientia praeditus sufficienter exponere, quibus inflammata mens atque succensa ad orationes puras ac feruentissimas incitatur? quarum pauca, quantum potuerimus ad praesens per inluminationem domini reminisci, exempli gratia proponemus. nonnumquam etenim psalmi cuiuscumque uersiculus occasionem orationis ignitae deeantantibus nobis praebuit. interdum canora fraternae uocis modulatio ad intentam supplicationem stupentium animos excitauit.

nouimus quoque distinctionem grauitatemque psallentis etiam adstantibus plurimum contulisse feruoris. nec non exhortatio uiri perfecti et conlatio spiritalis frequenter ad uberrimas preces iacentium erexit affectum. scimus etiam fratris seu cari cuiuslibet interitu non minus nos ad plenam conpunctionem fuisse raptatos. recordatio quoque teporis ac neglegentiae nostrae nonnumquam nobis salutarem spiritus inuexit ardorem. atque in hunc modum nulli dubium est occasiones innumeras non deesse, quibus per dei gratiam tepor ac somnolentia nostrarum mentium ualeat excitari.

Quemadmodum uero uel quibus modis istae ipsae conponctiones de intimis animae conclauibus proferantur, non minoris difficultatis est indagare. frequenter enim per ineffabile gaudium . et alacritatem spiritus saluberrimae conpunctionis [*]( 2 cf. Luc. 5, 16 4 cf. Luc. 22, 44. ) [*]( 3 discrib. DlPX 4 guttas OPX: gutta VIDI guttã V2D2 5 proftldit 0 6 diuirsit. F1 adque VOP 7 origenis V raffitienter V 8 inflamata VO adque VOP 9 feruini V 12 ueniculis D1 15 districtioaem Dx 16 contulliaM feruores V 17 exortatio VP exoratio 0 20 temporis Q 22 adque YOP 23 occassionis V 24 somnulentia Dl0 25 ipsae om. OP 28 alacritate V ) [*]( XIII. Cass. 2. ) [*]( 18 )

274
fructus emergit, ita ut etiam in clamores quosdam intolerabilis gaudii inmensitate prorumpat et cellam uicini iucunditas cordis et exultationis penetret magnitudo. nonnumquam uero tanto silentio mens intra secretum profundae taciturnitatis absconditur, ut omnem penitus sonum uocis stupor subitae inluminationis includat omnesque sensus adtonitus spiritus uel contineat intrinsecus uel amittat ac desideria sua gemitibus inenarrabilibus effundat ad deum. interdum uero tanta conpunctionis abundantia ac dolore suppletur, ut alias eam digerere nisi lacrimarum euaporatione non possit.

GERMANVS: Hunc equidem conpunctionis affectum ex parte aliqua mea quoque exiguitas non ignorat. frequenter enim recordatione delictorum meorum obortis lacrimis ita sum hoc ineffabili ut praefatus es gaudio uisitante domino uegetatus, ut desperare me illorum ueniam non debere laetitiae ipsius magnitudo dictaret. quo statu reor nihil esse sublimius, si reparatio eius nostro subiaceret arbitrio.