Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Deinde sequitur: et ne nos inducas in temptationem, de quo non minima nascitur quaestio. si enim oramus ne permittamur temptari, et unde erit in nobis uirtus constantiae conprobanda secundum illam sententiam: omnis uir qui non est temptatus, non est probatus, et iterum : beatus uir qui suffert temptationem? non ergo hoc sonat ne inducas nos in temptationem, id est: ut non permittas nos aliquando temptari, sed: ne permittas nos in temptatione positos superari.

temptatus est enim Iob, sed non est inductus in temptationem. non enim dedit insipientiam deo nec ad illam ad quam trahebatur temptatoris uoluntatem ore impio blasphemus intrauit. temptatus est Abraham, temptatus est Ioseph, sed neuter illorum inductus est in temptationem, quia nullus eorum consensum [*]( 13 Iac. 2,13 15 Mt. 6,13 18 Sir. 34,11 20 Iac. 1,12 ) [*]( 3 remittitar Y nubis F1 remisserimus V nubis F1 5 nninina F1 6 tacite D1 oblegare D\' 10 innites Dl 11 adque VOP inoenire D1 13 nnbis F1 in nos DP (non OX) 16 indncas] patiaris induci D 16 pascitur D1 17 nubis V* 19 et iterum... 20 temptationem (om. DPX 22 ut non] ne D 23 anperaie D 26 blasf. VO 27 temtatus (poet Abrabam) Y ioaep D 28 temptatione D\'P )

272
praebnit temptatori. denique sequitur: sed libera nos a malo, id eat, ne permittas nos a diabolo temptari supra id quod possumus, sed fac cum temptatione et exitum, ut sustinere possimus.