Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quod formidantes nonnulli, cum in ecclesia haec oratio ab uniuersa plebe concinitur, hunc locum taciti praetermittunt, ne scilicet semet ipsos obligare potius quam excusare sua professione uideantur, non intellegentes quod frustra cauillationes has iudici omnium praetendere moliantur, qui quemadmodum iudicaturus sit supplicibus suis uoluit praemonstrare. dum enim erga eos non uult inmitis atque inexorabilis inueniri, formam sui iudicii designauit, ut quemadmodum nos ab illo iudicari cupimus, ita nostros fratres, si quid in nobis deliquerint, iudicemus, quia iudicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam.