Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

itaque securus huius orationis fiducia de suis admissis ueniam postulabit, quisque remissus erga suos dumtaxat, non erga domini sui extiterit debitores. solemus etenim nonnulli, quod est deterius, erga illa quidem quae admittuntur ad iniuriam dei, quamuis magnorum sint criminum, placidos nos et clementissimos exhibere, erga nostrarum uero uel paruissimarum offensionum debita exactores inmites atque inexorabiles inueniri.