Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

quemadmodum enim sine illis adquiri uel consummari non potest haec de qua loquimur perpetua orationis iugisque tranquillitas, ita ne illae quidem uirtutes quae hanc praestruunt absque huius possunt adsiduitate conpleri. et ideo nec recte tractare de orationis effectu nec ad eius principalem finem, qui uniuersarum uirtutum molitione perficitur, subitanea disputatione poterimus intrare, nisi prius uniuersa, quae illius obtentu uel abscidenda sunt uel paranda, per ordinem dinumerata fuerint atque discussa, et secundum euangelicae parabolae disciplinam ea, quae ad spiritalis ac sublimissimae illius extructionem pertinent turris, subputata fuerint ac diligenter ante congesta.

quae tamen nec proderunt praeparata nec recte superponi sibimet excelsa culmina perfectionis admittent, nisi egesto prius omni repurgio uitiorum et effossis succiduis mortuisque ruderibus passionum uiuae ut aiunt ac solidae terrae pectoris nostri, immo illi euangelicae petrae superiecta fuerint simplicitatis et humilitatis firmissima fundamenta, quibus haec turris spiritalium uirtutum molitionibus extruenda et inmobiliter ualeat stabiliri et ad summa caelorum fastigia confidentia propriae firmitatis adtolli.

fundamentis etenim talibus innitentem, quamuis passionum imbres largissimi profundantur, [*](15 cf. Luc. 14, 28 22 cf. Luc. 6, 48 ) [*](2 alterum D1 4 tendit] pnritatis tendit W statura D 5 adqae FP 6 potueront D poterint P 7 illias plena cordis qviete adquiri W 9 ha∗c V praestrnunt animi puritatem W possunt] poBs. orationis W 10 adseduetate D tratare D 11 affectu X qui] q; D 18 instare V 14 adque VP 15 parabulae VP in ea W\' 16 ac om. 0 erstruct WX 18 prodeerunt 0 20 effosis F1 effusis V*P 22 snperiacta X 24 ezstruenda WX 25 summe D 26 propiae W 27 ymbres D inbres 0 )

252
quamuis ei persecutionum uiolenti torrentes instar arietis inlidantur, quamuis inruat et incumbat aduersariorum spirituum saeua tempestas, non solum ruina non diruet, sed nec ipsa aliquatenus uexabit inpulsio.

Et idcirco ut eo feruore ac puritate qua debet emitti possit oratio, haec sunt omnimodis obseruanda. primum sollicitudo rerum carnalium generaliter abscidenda est, deinde nullius negotii causaeue non solum cura, sed ne memoria quidem penitus admittenda, detractationes, uaniloquia seu multiloquia, scurrilitates quoque similiter amputandae, irae prae omnibus siue tristitiae perturbatio funditus eruenda, concupiscentiae carnalis ac filargyriae noxius fomes radicitus I euellendus.

et ita his ac similibus uitiis extrusis penitus et abscisis, quae hominum quoque possunt patere conspectibus, talique ut diximus repurgii emundatione praemissa, quae simplicitatis et innocentiae puritate perficitur, iacienda sunt primum profundae humilitatis inconcussa fundamina, quae scilicet turrem intraturam caelos ualeant sustinere, deinde superponenda uirtutum spiritalis extructio et ab omni discursu atque euagatione lubrica animus inhibendus, ut ita paulatim ad contemplationem dei ac spiritales intuitus incipiat sublimari.