Conlationes Patrum (Collationibus)

Cassian, John

John Cassian. Johannis Cassiani Opera, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 13). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1886.

Has quattuor supplicationum species ita etiam dominus exemplo suo nobis initiare dignatus est, at in hoc quoque inpleret illud quod de ipso dicitur: quae coepit Iesus facere et docere. nam obsecrationis genus adsumit cum dicit: pater, si possibile est, transeat a me calix iste, uel illud quod ex persona eius cantatur in psalmo: deus deus mens respice me: quare medereliquisti?